de rebus astrologicis.
347
me uxor importunitate sua, ut, quia balnea horret, vel tandem ali-quando corpus abluerem. Immersit me in labrum aquae bene calefactae,qui calorme afflixit rneque coangustavit circa praecordia. 31. Maji pur-gavi, ex more usus nayxvpiayfoyco leni. 1. Jun. venam secui iterum exmore, non urgente morbo, ne suspicione quidem morbi. Atque hoc nonsane ex praescripto astrologiae, ut facile vides. Minuto sanguine benehabui per horas aliquot, vespere facto difficilis me somnus invitum in stra-gula conjecit, praecordia coangustabantur. Tunc sc. bilis ferebatur in caput,juxta praecordia transiens. 2. Jun. non optima tempestate, calida tamen,transivi in minorem urbem, ut mihi melius esset motu uso. Biduo hocRhenano vino perquam generoso eram usus. Sed ad hujus diei pran-dium frugaliter vixi: circa horam p. m. tertiam horror me excepit dum do-mum contendo, et ut tit apud me in omnibus febribus, cerebrum invaluitsomno, dormivi inquiete, toto pene biduo, nullo usus cibo, subinde vomuibilem admodum corruptam. Paroxysmos nullos vehementes habui. Totusmorbus in effusione bilis in ventriculum fuit. Triduo post, n. 4. Jun. in-cidit una uxor mea in quotidianam febrem, tanto periculosiorem, quod essetgravida. Reliqua particularia non annotavi, nisi quod ad 6 vel 7 septima-nas conflictatus ea sum. Interdum 10 diebus liber, ut sanus crederer, itaqueusu vini ad vomitiones bilis redii et ad horrores &c., cum duraret obstructio alvi.Credo, me ex eorum numero esse, quibus ex bilis folliculo meatus in ven-triculum abit, qui solent esse ßQayyßioi.
Fabricius: Moneo, ut diligenter inquiras universalium et diuturnarum tempestatumcausas; in iis nempe consistere videtur totius meteorologiae scientia.
Keplerus: Quod mones, vides me fecisse in prognostici praefatione.Tu illas excute diligentius, adjuncta mea disputatione de Meteorologia, cujusargumenta patere altius in tuum animum descendere, ut ea penitus appre-hendas, neu transvolent.
Fabricius (26. Jan. 1605): Ego altitudinem nubium non raro indagavi, et in-veni diebus aestivis non ultra 1000 passus. Nulla nubes altius dimidii milliaris ascendit,cum aer vel juxta tua ratiocinia non plus in altum porrigatur. Memini, me aliquando denominibus arenae summitati Olympi inscriptis legisse &c. (Comp. Opticam.)
Ratio observandi ait. nubium haec: in plano et libero loco tempore meridiei expecteturnubes aliqua, quae sua extremitate verticem observatoris attingat. Eodem momento obser-vetur , quousque umbra extremitatis istius versus septentrionem in plano Terrae projiciatur,terminusque notetur. Sic habetur triangulum rectangulum, cujus alter latus est distantiacognita locorum et angulus altitudinis Solis meridianae cognitus
Keplerus: Confirmas meum problema de altitudine aeris experimentonubium; et forte tu probabilitatem solam spectasti. At beasti me, o Fa-brici, suppeditata demonstratione necessaria. Si nubes sunt graviores aere,cum oriantur ex Terra, manebunt super Terram, ut nebulae, tantummodomole sua paulo elevabuntur, ut habeant spatium justum, quo capiantur.Sin autem ascendunt nubes, erunt leviores aere, ut si vesica inflata exaquis ascendat. Si leviores aere, non vento desuper incumbente agitatae,ascendent igitur per omnem aeris altitudinem, et sic non poterit aer essealtior nubibus quiete consistentibus. Kam nubes est nihil nisi vapor; ita-que vapor densatus in guttam statim iterum decidit.
Fabricius: Aeris altitudinem non ubique eandem esse puto, in locis australibushumiliorem, quam in borealibus. (Rationes, quas affert F., leguntur in hac Repleri re-sponsione.)
Keplerus: Australibus et torridae aerem profundiorem probavi in