348
Literae Kepleri aliommque mutuae
Opticis. Tu contra ais: 1) puriorem illis esse aerem. At non sequitur ethumiliorem. Calor extenuat, tenuiora puriora. Calor ergo, qui puritatis,idem altitudinis causa, quia auget aerem : in aere enim quotidie gignitur, quodin no„cte iterum cogitur in rores per frigus supernum. 2) Ais : cito perva-dere tempestates, esse igitur humilem ibi aerem. Bonum argumentum, sibonum esset assumtum. Nam cum in borealis oceani navigatione lego subi-tas tempestates, argumentor ipse quoque, humilem esse aerem, ita ut vaporex terra ascendens subito in frigus aethereum incurrat, superato aeris fa-stigio. Et tu pulchram observationem addis, utilissimam speculationi ful-minum, quod apud vos non ita fulminentur tecta, ut in Germania superiore.Causa tamen paulo aliter accipienda, nempe non aer terrae, sed terraaeri est propior. Aeris aequor aequabili superficie, Terrae sunt profundi-tates, ut montana sint quasi scopuli, et superior Germania quasi syrtes.Et soleo hinc argumentari, quare cacumina fulminentur'; spiritus enim per-rumpit humidum aerem, qua tenuissimus. Sed tamen haec obstare viden-tur; 1) Bohemia non crebro petitur fulminibus, est tamen alta, ad fontessc. Albis; id praesertim circa Pragam. 2) Secunda causa, cur montana ful-minentur, est, quia montes sunt officinae meteororum. 3) Sunt certae ma-teriae, quae crebro fulminantur. Igitur videntur emittere spirituosum hali-tum, qui fulminum impetum in sese similitudine materiae invitant. 4) Ful-minum natura eadem, quae auri fulminei (Schlaggold); incensum enim nonsursum nititur, sed deorsum, in adversum quasi humori. Et in fodinis auri-feris solent ex fuligine, quae lateribus abyssorum adhaerescit, ingruentehumida tempestate existere casus fulminum similium, qui necant homines inputeorum (Schacht) fundis. Censent metallarii, fuliginem illam auream hu-mido aere incendi, quare hic quoque fulmen hoc aureum profunde petit.Hae objectiones ancipiti et caeca pugna feruntur in causam tuam, quaealias mihi quoque non displicet. Sed utut sit, esto, ubi citae tempestates,ut ibi humilis aer, dico tibi, sub torrida non citas tempestates. Nam undetu probas? Quia ad ortum nubeculae statim adest furor ventorum. Pulchraobservatio; similia in sacris habemus, cum Elias coelum recluderet imbrem-que in Achabi caput praecipitaret. Sed non vincit propositum. Nubeculasignum est copiosissimae materiae, jam in procinctu stantis, non causa, nonmater. Sic in Styria, cum mons Schekel pileo tegitur, phrasi incolarum,manente pileo nec quoquam dimoto, existit pluvia, oriuntur ad oculum nubesin partibus coeli serenis, collectis sc. et ad oculum densatis vaporibus.
Fabricius: Solis et Lunae eclipses ut plurimum inducunt illae aestus, siccitates,hae humiditates. Tu in Terra praecipuam causam quaeris, sed valde absurde. Terra qui-dem vapores et alia creat, sed a singulari virtute Terrae illa extrudi non credo; coelum eaelicit. Ventorum quoque flatus diversi irritas saepe reddunt aspectuum operationes. Vide,ne novam constituendo meteorologiam coelo injuriam facias, pro planetis inducas Neptunumet alios Deos.
Keplerus: Absurditatem Neptuno meo ivvoaiyaicp imputas, causa nullaallata; tacuisses eodem foenore. Igitur verba tua usurpabo, sententia versa:coelum quidem stimulat Terram, sed a singulari quadam virtute coeli citraTelluris operam vapores ex Terra elici non credo; Terra eos extrudit.
De ventorum imperio in tempestates sentio tecum. At circuitum etvices eorum omnes inquirendas relinquamus nostris posteris. Pauca scimusde universalibus ex Costa Jesuita.
Fabricius: Quaeritur, an lumen vel calor Solis et stellarum sit vehiculum virtutisillius astralis vel influentiae astrologicae. Sunt nonnulli, qui negant, praeter lucis et caloris