de rebus astrologicis.
349
qualitates aliquid aliud ad nos redundare, vel si quid proveniat, id lucis, vel maxime calorisbeneficio ad nos pertingere. Astrologica vero experientia testatur, planetas sub Terra exi-stentes, quum nec lumen nec calorem suum ad nos demittant, vitalem et abscissoriam suamvirtutem, ut et alios effectus exercere. Sequitur igitur, et praeter lucem et calorem astralemSolis stellas etiam alias virtutes habere , quae nec luci nec calori illarum suut alligatae.Quaeritur, num solus calor Solis vivificus motu suo annuo omnia vegetet, quid igitur stellaeagant ad ceterarum rerum conservationem ? Necesse erit, illis aliam inesse vim et animamastralem occultam, quam insensibiliter communicant rebus creatis. Solis externo calore omniavegetantur; qui si non percipiatur, nihil calor internus et occultus facere potest; sic et destellis judicandum, et eae externum calorem non habent, ergo nec vim vivificandi Soli com-munem , necesse est igitur, occultas illis inesse vires et influentiam, quam communicentcreatis. Ergo falsum hoc, stellas’ luce et motu agere solum, nulla alia ratione.
Keplerus: An calor et lux sit vehiculum virtutum sideralium? Nonneomnia dilucidissime distinxi in fundamentis? Tu vero mihi negotium exhi-bes non necessarium. Quatenus lux est vehiculum illarum, non sunt inmagna varietate vel inconstantia: quae vero in dies mutantur, nempe ple-raque eorum, quae considerant astrologi, sunt opera non stellarum, sed sub-lunarium mentium, quae corporibus praesident, et astrorum sitibus configu-rationibusque mutuis moventur ut objectis. Nec Saturnus est abscissor suanatura, sed imaginatione facultatis vitalis in nato homine, quae characteremcoelestem in esse et fieri (radice et directione) in se suscepit, eumque adfinem vitae circumfert: non otiosum, sed instar objecti alterius, ad manen-tem et praescribentem commotionum vitalium naturalium animalium legeset incitamenta, quae eveniunt, et in opus prodeunt salutariter vel perniciose,pro subjecta materia et circumstantiis locorum, temporum, dietae etc. Ne-que coelo virtutes occultas et irrationabiles, sed animae potius facultatessensibus non utentes tribuo, non nova specie, sciunt enim omnes de forma-trici facultate, quae non ex praescripto tactus sua munia administrat,multo minus ex aliorum sensuum, sed ex intima ratione inde a creationesibi communicata. Quod si sensu utitur, ut formatrix in Terra sensu eorum,quae sunt de praesenti in mundo, dum in subterraneis effugiet sensibushominum; ut formatrix matris sensu astrorum redeuntium ad situm suosimilem, certe is sensus non ex vulgatorum quinque numero erit.
Soli equidem potissimas tribuo in actionibus, quae sunt stellis propriaeet genuinae. At in hac ratione objecti et animorum ceteri planetae penepari passu cum Sole ambulant, ut majus sit momentum in <^^)%, quam inc/®d: quia conj. est modificatio objectiva, nitens non natura planetarumrelatorum, sed imaginatione geometrica mentium, quae praesident patienti-bus corporibus. Haec centies in literis ad Te invenies inculcata. '
Fabricius: Jam ad alia. Concedo, Mercurium prae aliis in suo motu esse incertum.Facit hoc ex parte observandi incommoditas, latitudinum implicata varietas &c. Videnturautem tres latitudinum species ad duas (vel etiam unam inVenere) commode reduci posse;in longitudine quoque faciliorem viam inveniri posse non dubito. Cum reflexio et inclinatioepicycli aequaliter vel proportionaliter crescant et decrescant, facile patet, unam utriusquecausam esse. Imagineris tibi epicyclum Mercurii (more Ptolemaico vel Tychoniano), cujuslinea apogaei cum toto epicyclo paralleliter vel perpendiculariter ipsi apogaei eccentrici lineaemoveatur semper, idque ad motum Solis annuum. Mercurius moveatur in epicyclo, ut debetjuxta suam periodum. Hoc modo fiet, ut quae erat superior pars epicycli (centro ejus inauge eccentrici constituto), in nodis vel quadrato apogaei eccentrici ipsi eclipticae uniatur,et contra maximae reflexionis punctum laterale (in apogaeo eccentrici constituto epicyclo)tunc devolvatur ad lineam medii motus Solis ad nodos traductam, quae et epicycli apogaeumvulgo statuitur; et sic reflexionis punctum, quod, epicyclo in eccentrici apogaeo constituto,erat in lateribus epicycli, nunc in lineam medii motus Solis incidat, et sic maximam illicinclinationem faciat.