Band 
Volumen primum.
Seite
351
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

351

aliis literis (p. 339). Videtur ea ipsa esse regio, unde ad nos pervenitventus „Nordost,“ qui semper frigidus. Ergo aliquis ibi culus mundi, undetam frigidi venti. Non liquet nec libet in rem praesentem venire.

Fabricius: Si cauda cometarum a Sole causatur, cur non et Luna caudam projicit,cum non dubium sit,' cometarum corpora non minus densa esse, quam Lunae ?

Keplerus: De his non plura dicere possum, quam in Opticis. Siopaca essent corpora, ut Luna, non projicerent caudam.

Deinde pergit Keplerus, ad alias Fabricii quaestiones respondens, quae ex ipsis respon-sionibus Kepleri patebunt:

De arcanis experimentisque propriis commendas mihi Ptolemaei apho-rismum in Quadripartito de coangulatione siderum. Non credo tuis gene-ralibus affirmatis; recense experimenta per partes, opinione pauciora erunt.Aspectus planetarum ad stellas perpetuo infiniti sunt, non igitur apti adobjectivam admonitionem vel commotionem facultatum naturalium.

Cur inter aspectus in nullo censu sint c/ <?, et □ J) et ® dixi cau-sam in Fundamentis. 'Tu vero paginas studes implere negiegyoig. Eademteneto de heliacis exortibus. Eorum vis naturalis propria nulla. Sunt igi-tur signa aut notae temporum ex arbitrio hominum, , quia aliis citius, aliistardius oriuntur, prout visu valent homines. Nec sequitur rerum naturanostram visus imbecillitatem. Sed de hoc in Fundamentis.

Venio ad literas 6. (16.) Febr., quas geminis expressisti exemplaribus(comp. lib. de Stella Nova), quorum alterum de Schele nudius demum adme misit, alterum exemplum suo tempore est redditum.

Ego impedior (ab observationibus); catarrhus me bilosus his diebusa 1. Jun. tenet. Sic a 12. jn 22. Febr. fuit defluxus interscapilium, bra-chiorum motum impediens; utrinque 1) in occasu meo. Tu si videres fieri'<? ® et 1j, c/ ® et (5, c? tj et <3 in tuo exortu et occasu, metu conta-besceres. Video ego effectum et praescivi, at non metui, quia nihil praeternaturae modum, nisi me ipso manum admovente, mihi evenire posse scio.Igitur et caveo et tempero a periculosis actionibus, libertate sermonis,suspectis scriptionibus de rebus principum, donec transierit hic transitus.Sin autem ex hoc principio pulmonum erasis et phtysis — at materia ante incorpore fuit, non per hos aspectus fuit introducta, sed tantum excita, potuiigitur meliori diaeta praecavere. Excuso astra; scio, nos quocunque vivendigenere nihil aliud quam mori.

Fabricius (d. 16. Feb.): Mitto genesin filii primogeniti, qui literis nunc incumbit.Tuo judicio plus tribuo, quam meo — In literis, quae has subsecutae sunt d. 12. Apr., ean-dem petitionem sic repetit: Egregie meam genesin descripsisti nuper, ac si mihi ipsi pictorfuissem. Tu in filio idem quaeso praestes, facies gratum officium. Ego mihi in iis studiisparum tribuo, et nunc quasi nullus sum.

Keplerus: Filii tui genesin cur tractem, cum tu jam a tribus annisinduci non possis, ut de mea transmissa genesi judicium feras, metuens sc.id, quod res est, ne irretiam te in dogmatibus astrologicis. Sed tamenobsequamur nonnihil, quasi praeterea nihil sit, quod tractemus. ® in Q fj,3 in 0 5, ^J. in A $ et imo coeli, sunt aspectus validi, ut non male spe-rem; ille industriam, iste ingenium, sed vagum, hic gratiam pollicetur. Atvero f) per latitudinem austr. magnam in signo brevissimarum ascensionumet magna poli inclinatione valde vicinus est orienti, et puto, plane infra.Tu itaque cogita de directione ejus ad orientem. Facit hic situs frigidumin legum observatione et amore propinquorum; erronem habes, non infeli-cem. In comparatione cum tua genesi non admodum fui delectatus, ut