352
Literae Kepleri aliorumque mutuae
alias, quia nihil video, nisi utrinque configurationem Solis et Saturni. Ce-tera diligentius non examinavi. Non dubito tamen, quin cum matre majorsit cognatio.
Fabricius (d. 20. Feb.): Prioribus quaedam addo, data commoda occasione.
1) Acronychiam fi observationem annis 1580—83 mihi quaeso communices.
2) Quaeritur, num in genesibus etiam ad latitudinem planetarum respiciendum sit?
3) Astrologici effectus eclipsium dubii sunt. Ptolemaica ratio determinandi temporaeclipsium veritati non congruit. Ego puto, Solares eclipses siccitates, Lunares humiditatesgeneraliter inducere. Plurimum ego temporis his rebus consumo, sed parum proficio.
4) Venti multum possunt in aere disponendo. Quaero, an ventorum motores certi sintet praedici possint? Si a planetis venti excitentur, cur in eadem constellatione diversis inlocis diversi flant, non unus et idem? Quaeso, ut causis tempestatis aliquid operae ponerevelis; nam tota meteorologia astrologica ab iis dependet.
' 5) Causam lenis hiemis (1605) puto “l) et fi. Exempla haec: Anno 45. sequenteconjunctione, fuit calida aestas; anno 64. sequente q % et Q, fuit frigus immensum; anno84. calida aestas et maxime lenissima hiems in annum 85. &c.
6) Quaero, an Luna juxta simplicem longitudinem vel cum parallaxi sit dirigenda ingenesi? Tycho vult cum parallaxi, quia illa respicit in Terram, in qua vivimus.
7) Andreas Widmarius, rector Bremensis, restitutionem exactissimam motus Solis etoctavae sphaerae molitur mirabili compendio, duobus voluminibus, quae constabunt 1000 tha-leris et ultra. (Keplerus in margine: „Miror sumtus magnitudinem. Si habet illa natiotales Maecenates, qui in tale opus 1000 thaleros expendunt, cupio et ipse talibus commen-dari.“ In literis autem d. 12. Aprilis haec addit Fabricius: Widmarius promittit, ex unicaeccentricitatis Solaris anomalia motum VIII. sphaerae, obliquitatem zodiaci, locum apogaei"Solis et ejus motum incredibili harmonia monstrare. Cupio scire, an hoc fieri possit? De-stituitur, ut audio, sumtibus.)
8) In Chronico Mansfeldico plurima exempla meteorologicarum observationum invenies,ad astrologiam utilia.
9) Quae ratio aeris mense Julio anni 1602 et 1600 a 24. Aug. ad finem Septembrisapud vos fuerit, scire cupio.
10) De directionibus et profectionibus planetarum eadem fere affert Fabricius, quae antea
scripserat, quare ea hic omittimus. ,
Ad haec Keplerus, pergens in literis, sic respondit:
Venio ad epistolam 10. (20.) Febr.
(Ad 1.) Petis a me 'acronychias observationes Saturni. Ilac igiturpetitione erexisti in Saturni curam. Atque accepisses a me pro una ob-servatione totam Saturni restitutionem, nisi me irruptio rebellium ad curamrei domesticae, privignae meae potissimum, revocasset, calamum excussisset,in Styriam ire coegisset. 6 ) Ex eo tempore feriae astronomicae. Jam nonotium est describere, quae in Saturno tuis admonitionibus perfecerim, ne-dum recognoscendi, minime pörficiendi. Accipe igitur nudas observationesquas petisti.
Anno 80 — 81 puto nihil observatum in Saturno. Certe ego copiamillius libri non habeo.
An. 82. 21. Aug. h. 10. ^ in 7° 24' X, lat. 2° 2' M.
„ „ 23. „ „ 10. „ „ 7» 13*/,' „ „ 2*/,' „
„ 83.27. „ „11. „ „ 2u» 24*/,' „ „ 2" 24'/,,,
„ „ 4. Sept. „ 9. „ „ 19" 46' „ „ 2» 23' „
„ „ 5. „ „ 11. „ „ 19" 42*/,' „ „ 2« 24' „
„ 84. 8. „ „ 12. seq. „ „ 3” 9' T * 2"36</,„
(Ad 2.) De consideranda latitudine in directionibus nuper inStyria mihi quoque 'res fuit cum quodam Italo astrologiae amante. Omninoputo negligi non posse: fieri namque per latitudinem, ut conjunctio vel op-positio non sit conjunctio vel oppositio. Sed diversa consideratio hujus,pro diversis dirigendi modis. Primum hoc apud omnes modos locum habet,