354
Literae Kepleri aliorumque mutuae
dit. Itaque nisi promissor plane sit in vertice vel nadir, circulus quadranteab illo distans, is nempe, cujus polus est in promissore, semper secabithorizontem in ortu semel, et semel in occiduo se'micirculo : semper igiturpromissor quadrato respicit aliquam significatoris horizontis particulam. Tri-buimus vero et Regiomontanus et ego horizonti toti vim significandi; etquidni, cum eclipticae partes non omnes iisdem horizontis partibus oriantur,sed jam haec, jam illa horizontis regio primae domus ostia recludat. Eodemmodo de sextili sentiendum. Toto quippe tempore, quo Sol minus quam60 0 infra horizontem est demersus, usque eo, quo 60 0 ait. supra horizon-tem exstat, semper projicit sextilem aspectum in aliquas horizontis partes.Dicas mihi ceteras radiationes, quae vergunt ad mundi latera, non esseefficaces, solas, quae se zodiaco familiarius applicant, vim obtinere. Inferoego, quod, facto semel initio discedendi a zodiaco, detur evagatio usque adcirculos latitudinis, vigore efficientiae ubique sequente secundum magis etminus. At datur initium discedendi a zodiaco, si promissor obtinet latitu-dinem, et multo magis, si cum Regiomontano etiam termino aspectus tribui -mus latitudinem. Multo igitur verisimilius ego hoc tribuo zodiaco, propterperpetuum Solis sub eo discursum, ut is animet aspectus, atque aspectusin eo terminentur. Sed tamen ad omnimodam fidem praestandam huic di-rectioni aspectuum desunt mihi multa exempla; si mihi sunt geneseon, atn5n sunt eventuum. (Wolfg. Willi. Phil. Lud. C. P. Neoburgici filius natusest oriente Marte circa 5 0 X cum lat. 5°, cum esset Sol in 11 V» °Luna in 372 ° np* In ortu 3° y\)
(Ad 3.) Incompertum ais, qua ratione et quo tempore eclipses viressuas exserant et hic fallere regulas Ptolemaei. Tecum sentio; at hoc nontecum, quod nego, certam esse eclipsibus rationem operandi, proinde nequesciri neque inquiri hanc posse. Si naturam lucis et umbrae respicias,equidem corpora nostra nihilo magis afficiuntur ab umbra Lunae, quam abumbra Terrae, quae nox dicitur. Restat ergo unicum meum HQrjocpvyeTov,facultatem animalem, quae insidet in Terra, et cum ea universum genusanimarum et geniorum insolita lucis jactura consternari affectumque con-cipere diu durantem, atque tunc magnum hoc animal, Tellurem scilicet, in mor-bos incidere, alias in alios, prout interea ratio humorum fuerit comparata,eosque jam tardius jam citius erumpere, prout fuerit comparatum cum Terraintrinsece. Habet enim utique et Tellus ipsa a se quasdam variationis leges,non a coelo omnes, uti homo esurit, sitit, fatigatur ad praescriptum suicorporis virium, non coeli. Non igitur omnis eclipsis Solis siccitatem affert,
' certe non omnibus locis. Nam anno 98. ad illam eclipsin secuta sequentiautumno et hieme in Austria et Styria ingens et diuturna aquarum effusio.Itaque miseret me infelicis tuae industriae, dum in iis rebus ordinandis etdisponendis versaris, quas natura ipsa confundit. Quin potius hoc agas, utmecum de internis Telluris conditionibus disputes, quod identidem facio inprognosticorum praefationibus et in ultimo hujus anni feci, si unquam alias,liberali manu. Res est non de nihilo, non somnium, sed verissima: habetTellus, ut in Disp. de Fund, dixi, quasdam periodos humoris siccitatisque,aliis partibus alias.
(Ad 4.) Convincam te vel ex te ipso, cum ventis tantum tribuas, mequidem assentiente. At venti sunt montium soboles, et sicubi pluit, ex illaregione sunt venti; aut si nives in septentrione solvuntur accessu Solis adnostrum hemisphaerium, etesiarum initium fit, qui sunt venti boreales. Itaque