de rebus astrologicis.
.353
planetas ad ortum vel occasum dirigendos per suas latitudines, consideratishis quidem in directione, quando planeta vel oriatur vel occidat. Quod veroalios significatores attinet, ut Lunam, jam aliud ex Regiomontano dicen-dum, aliud mihi. Regiomontanus per significatorem, quando is habet latitu-dinem, ducit circulum positionis, eumque circulum omnino accommodat adsignificatoris latitudinem. Inde promissorem ad hunc circulum positionisadducit rursus per suam promissoris propriam latitudinem, considerat enim,cum quo gradu zodiaci promissor veniat in hunc circulum positionis. Ethoc de corpore promissoris, vel ejus opposito radio, qui censetur haberelatitudinem oppositam citra controversiam. Ego vero quando invenio Lu-nam significatricem in septentrione, Martem promissorem autem in austro,dico directionem esse fatuam; dirigo quippe non per circulos positionumtranseuntes per significatorem nisi in horizonte et meridiano, qui ipsi signi-ficatores sunt; et puto vim significandi inesse solis corporibus Solis et Lu-nae. Regiomontanus vero diffundit hanc vim per circulum positionis, trans-euntem per haec corpora.
Jam quod attinet aspectus promissorum, triplex est modus consideran-dae latitudinis. Aut enim circulus magnus potest transire per significatoremet promissorem, et in eo extendi aspectus; aut circulus magnus transiensper promissorem secat eclipticam in locis a promissore distantibus utrinquequadrante exhibetque radios aspectuum. Aut denique centro posito in cor-pore promissoris et amplitudine, quantam postulat aspectus, ducuntur circulisecantes eclipticam et ostendentes punctum eclipticae, in quo terminaturaspectus; primo modo non memini quemquam uti. Et tamen mihi nonnihilverisimilis, tunc quando significator habet latitudinem, ut si Luna sit signi-ficatrix. Secundus modus est Regiomontani, apud quem sextilis semper ha-bet dimidium latitudinis ejus, quam habet corpus promissoris, trinus dimi-dium latitudinis oppositae, quadratus latitudinem nullam. Tertius mihi pro-batur tunc, quando horizon vel meridianus est significator. Sed mihi ipsinon. satisfacio: quin potius tunc in speculationibus physicis suspiciones con-cipio, quasi vana sit magna pars directionum. Primum enim, siLuna est significatrix, quomodo'in eo circulo magno dicitur venire ad aspectumplanetae, in quo non incedit? At in nullo trium superius recensitorum circu-lorum incedit. Esset igitur modus quartus quaerendi hunc circulum, in quoaspectus inest, et is etiam perplexus et ambiguus. Ducendus quippe ut inmodo tertio circum promissorem circulus, donec secet viam Lunae signi-ficatricis genuinam. Atqui quaenam haec viarum propria Lunae? Non diri-gitur Luna per itinera diurna propria, sed per itinera diurna Solis. Ergohaec via Lunae assumenda erit fictitia, si nempe manens in eadem a Soledistantia cum Sole circumiret. Tunc ergo prius esset ducendus paralleluseclipticae per corpus significatoris, deinde ut prius secanda haec via, utsectio locum ostenderet, ubi terminatur aspectus. Atqui parum verisimili-tudinis inest in hoc modo. Quam enim, quaeso, vim obtineat via quaedam,per quam Luna non incedit, sed incedere fingitur? Atque hac considera-tione totum negotium Lunae, ut significatricis dirigendae, suspectum redditur.Deinde objicio, cum meo horizonti et meridiano, tum Regiomontani positionumcirculis significatoribus, aut non posse aspectus promissorum esse promisso-res, aut tractum requiri temporis longissimi ad unam directionem, imo qua-dratam radiationem, seu ejus directionem omnino perpetuam esse. Namunus et idem promissor radium sextilem, quadratum &c. circulo circumfun-
Kepleri Opera I. 23