Band 
Volumen primum.
Seite
358
JPEG-Download
 

358 Literae Kepleri aliorumque mutuae

in prima creatione certum respectum signis et planetis attribuisse, ad haec vel alia loca praealiis afficienda.

Quid sentis de ignium globis ex aere? Ego puto esse imperfecta quaedam corporacometica, non satis sublimata; ex materia diversa et sibi contraria constare.

Jam describit observatam a se stellam variabilem in ceto et sic concludit: Vale,vige, flore! Brevi plura de cometa tuo et aliis habebis. Scribe quoque mihi, quae fueritverissima praecessio aequinoctiorum tempore Ptolemaei, qualem tu tuusque Hipparchus exdiligenti veterum observatione invenitis. Vale, mi amantissime Keplere, et diuturnum viveac vale, ut tanquam Atlas coelum ac sphaeram tua scientia fulcire, imo renovare possis.Deus 0. M. tibi vires ac suam gratiam largissime ad id opus communicet! Arnen. Salutatuam piam uxorem et omnes Tychonicos. (Inscripsit has literas sic: Excellentissimo Cae-sareae Majestatis Astronomo ac Ptolemaeo Germanico D. J. Keplero, amico suo suavissimoet uranico, uranice et unice colendo.) — Ea quae reliqua sunt harum epistolarum notabiliorareferenda sunt, ut diximus, ad libros Kepleri de Optica, Nova Stella et maxima exparte de Marte, de quo Fabricius permulta eaque non omnino rejicienda ad Keplerum dedit.

Quae cum aliis Keplerus per literas egit de rebus astrologicis Calendariisque suis,partim supra proposuimus, partim propius attingunt librum de Stella Nova. Praemissis haectantum addimus:

Nicolaus Vicke (Vickenius, „Sac. Caes. Majestatis dapifer“, postea: „a consiliismetallicis“) plura egit per literas cum Keplero astronomica, sed quae spectarent maxima exparte astrologica. (Comp. Hansch. p. 306—333.) Praeter alia saepius a Keplero petit, utipsi varios „dirigendi“ modos explicet. Ad haec respondit Keplerus (d. 8. Feb. 1611)hunc in modum:

Nobilissime Domine, Fautor Colendissime.

Legi Ptolemaei locum cum attentione, et videor mihi sensum recte com-prehendisse, quem explicabo, misso Cardano, cujus commentationes suntobscuriores ipso Ptolemaei textu, puto prolixitate, varietate imaginationum,taedio lectionis et praecipue vitiis typographicis. 8 )

Duo igitur dicam: 1) Doctrinam directionum ex mente Ptolemaei.2) Rationem constituendi domos coelestes, ex eodem auctore.

De primo. Fieri potest, ut Cardanus hic Ptolemaeum non male intel-lexerit; non enim omnes Cardani paragraphos consideravi. At Stadio multumdeest, quo minus sensum teneat auctoris, quia omnibus machinis hoc agit, utex Ptolemaico dirigendi modo exstruat modum erigendi figuras coelestes. Pto-lemaei sententia haec est: videndum esse, quot graduum aequatoris volu-tione significatoris situm assequatur promissor. Quia vero zodiacus obliquusest, ejusque partes, nisi fuerint antisciae, nequeunt idem meridiani et hori-zontis punctum transire, ideo definit Ptolemaeus, quid sit identitas situs interpartes zodiaci non antiscias. Eam definivit per identitates circuli positionum;tunc enim promissorem obtinere similem situm illius, quem habebat signi-ficator, si promissor inciderit in circulum positionis, quem significator tenuerat.Deinde quaerit viam et methodum, quomodo perducatur promissor ad hunc cir-culum. Quum autem non exstarent tabulae, similes tab. directionum Regio-montani, quibus expeditissime negotium ad mentem Ptolemaei perficitur,ideo confugit Ptolemaeus ad horaria tempora, et dicit, tunc esse diversazodiaci puncta super eodem circulo positionis, h. e. in simili situ, cum quod-libet eorum per suas proprias horas temporales (seu planetarias) aequali cumceteris numero sumtas, a meridiano distiterit. Jam igitur huc devolviturnegotium, ut teneamus rationem et methodum, qua duo diversa zodiaci punctaaequali interstitio horarum cuique propriarum M. C. admoveantur, ut simultamen innotescat, quot gradus aequatoris meridianum transeant interim, dumunus locus post alium ad hunc quaesitum pervenerit. x\d hoc ut perveniamus,