Band 
Volumen primum.
Seite
362
JPEG-Download
 

362

Literae Kepleri aliorumque mutuae

Ptolemaeas; invenies distincta xexaQxrjpLOQia (quadrantes), in quibus ßevovai(versantur) planetae; quadrantes igitur zodiaci. Quales vero? ’Amjhojxnux,hßvw, eooa, dnoxexXixoxa , dnoxXrj^axa , hoc est, ab horizonte ortivo et oc-ciduo incepta, in nonagesimum igitur extra meridianum terminantia. Namnon dicitur xexaQxrjuoQiov , nisi perfectus quadrans, nec pure dnoxhmv, nisia nonagesimo inceptus. Decimo: est aliqua domus, quae dicitur enava-opoQcc; avaopefjea&ai vero tribuitur signis zodiaci. Domus igitur intelligiturde arcu zodiaci, ille vero dicitur dodexaxrjfiogtor. Undecimo: sic alibiappellat xo xaxoöamomv £ooÖtov. Zooötct sunt zodiaci partes duodecimae:ergo domus, quae v.axoöatnoraov dicitur, est zodiaci pars XII. Duodecimoratio accedat, cum de situ partium zodiaci disputatur, unde illic potiusincipiat, quam a puncto altissimo. Hinc Ptolemaeus alibi, cum etiam dexonoig avcrjrjuaxi^oixevoig agit, appellat xov naxa xo(jv<ji?jx xonov quadratumab horoscopo. Tredecimo: a voce Medii Coeli. Si enim zodiacus estin domos distribuendus propter• planetarum in eo versantium status expen-dendos, oportet utique ejus medium non verbale esse in meridiano, sed realeextra meridianum in nonagesimo.

Satis, opinor, obtinui propositum; nunc audiamus porro Stadium:„Ptolemaeus, ubi de deductione prorogatorum agit, M. C. in meridianoconstituit.“ Est ergo duplex M. C. pro duplici instituto, duobus motibus,duobus primariis circulis eorumque polis, et latitudinum verticalibusque cir-culis. Nam si de situ agimus zodiaci, M. C. est in gradu nonagesimi;sin autem de motu primo, ut in doctrina directionum, aut si consideramus,quantum distet Sol, Luna, vel planetae, ratione motus primi a meridiano,ab eo sc. puncto, in quo illi eo die heri possunt altissimi, ut fit in capitede dignitatibus et alibi: tunc M. C. est in meridiano, quia eo die planetanon absolvit zodiacum, sed parallelum, cujus punctum altissimum est inmeridiano. Secutus est hoc Cardanus in centuria genesium, et multi anteeum. Exemplum ex mea genesi: non est altior gradus zodiaci quam 25°)(,quia oritur 25°I[- At gradus M. C., (Cardano dicitur cor coeli) 22°satis magno arcu est humilior, quam 25°)(. Sol vero in 15°^ in meri-diano quidem fit altissimus, at ne hanc quidem eo die assequitur altitudi-nem, quam habet 22° zzz, sed multo minorem. Itaque ratione situs 22° zzznullam habet' efficaciam, ut habet magnam ratione motus. Et nota, ut sehabet situs ad corpus, sic se habet motus, ad vitam. In considerationeigitur corporis et quae adhaerent pro M. C. nonagesimus est considerandusmagis: at in consideratione vitae, h. e. actionum hominis, et quae adhae-rent, ut et in directionibus, omnino praepollet M. C. in meridiano. Dili-genter igitur considerandum quale M. C. quovis Ptolemaei loco adhibeatur,et sublata erit omnis difficultas.

Pergit Stadius: meridianus ab horizonte semper sex horis aequalibusdistat, ut docet Ptolemaeus.“ At haec, o Stadi, dxvQoXoyia est, non usur-pata a Ptolemaeo hoc loco. Nullis horis distant hi circuli, sed simul sunt.Planeta vero cum est in horizonte, abest a meridiano semper 6 horisnon aequalibus semper et omnibus diebus, sed temporalibus inaequalibus perdies diversos, quae tamen sunt aequales in die uno inter se ipsae.

Quae in Stadio sequuntur, non indigent commentatione. Non repre-hendo distributionem domuum Regiomontani, si non pro Ptolemaica vendi-tetur. Posset aliquis, ut superum hemisphaerium in 6 segmenta dividat,ad similitudinem Regiomontani per sectiones mutuas horizontis et verticalis