Band 
Volumen primum.
Seite
361
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

361

nam trigono. Quod fieri nulla ratione poterit, si in zodiaco hos aspectus con-sideres, non in aequato re, praecipue si M. C. in circulo meridiano consti-tuas.“ Producit sane hic locum Stadius, qui de tonoig seu domibus agit,sed tantum abest, ut institutum obtineat, Ptolemaeum inaequales domosfacere, ut ego potius hinc inverso argumento aequalitatem obtineam, et se-riem argumentorum supra coeptam hic continuem. Illud praemittendum, siM. C., ut ait, in circulo meridiano constituas, non habituram locum aequa-litatem domuum, at si contrarium ejus facias, quod auctor Ptolemaeus fecit,utique totam ejus rationem tibi perverti, nihil mirum est. Ptolemaeus hocloco M. C. non in meridiano constituit, sed in puncto zodiaci altissimosuper Terram, quodque plerumque altius est eo zodiaci puncto, quod inmeridiano haeret, circulo verticali per polum zodiaci traducto. Probo hocex ipsis verbis. Sit igitur aequalitatis domuum argumentum secundum,quod Ptolemaeus hic, ubi agit de domibus, voce dodecatemorii utaturpro voce domus. Notum autem est, non solere aequatorem dividi aliter,nisi in tempora 360, solum vero zodiacum in dodecatemoria, et dodecate-morium in fxoigag 30, non et hic quoque vox fioiga occurrit. Cum

ergo Ptolemaeus g,soovgarrjixa hic appellet dodecatemorium, appellat igiturpartem zodiaci ixsaovgavrjimcc, et id, ait, aspicere quadrato unciam, quae estcirca horoscopum. Atqui uncia, quae circa meridianum est, 5 partibus anteet 25 post, non frequenter aspicit horoscopantem quadrato. Ergo zodiacipars, quae hic Ptolemaeo dicitur fxecrovgccveiv, saepius erit extra meridianum.Tertium argumentum: aspicere se dicuntur illae circuli partes, quae ha-bent sub se currentes planetas aspicientes: aspectus enim non est propterlocum sed propter planetam. At in aequatore nulli planetae, in zodiaco igiturquaerendum hoc t ueoovgavrjfjia, quadrato aspiciens horoscopum, et sic ut plu-rimum extra meridianum. Quartum coincidit: agit ibi loci Ptolemaeusde locis apheticis. Aphetae vero non sunt in aequatore, ergo in zodiaco.Quid enim juvat aphetam et horoscopum in zodiaco constitutos, si aequa-toris portio correspondens correspondenti orientis portioni aequatoiiae con-figuratur? Non sane magis, quam si alicujus tropicorum aut parallelorumcorrespondentes portiones configuratas exhiberes. Quinto: verba illa („aquinque partibus praeascendentibus“), quae rigide Stadius et Cardanus adaequatorem trahunt, sola vox avacpegofxsvojv zodiaco vindicat. Nam astro-nomi Graeci de zodiaci partibus usurpant ascensionem ejusque mensuramin aequatore constituunt, id multo magis, si, ut hic, jungantur fioiga ava-(pegonevTj; tunc nulla ratione tempora aequatoria possunt intelligi. Sexto:distinctissime loquitur de 30 his partibus (fioigaig) , configuratis quadrato(puta itidem 30 /noigaig'), Tjuae sunt illius domus, quae Medium Coeli di-citur. Jam vero partibus zodiaci orientibus tempora aequatoris culminantianon figurantur quadratis. Sunt igitur etiam circa ro fieaovganj/.ia intelli-gendae partes zodiaci, et sic extra meridianum. Septimo: cum certumsit, loca aphetica esse in zodiaco, vide nunc ista verba: iv totg dnoKf.xXi-xooi tov jxeaovQavrjfiatog tonoig. Tale est medium coeli, a quo zodiaci por-tiones utrinque declinant, at a puncto zodiaci, quod in meridiano culminat,non pure declinat alteruter arcuum, sed ex parte magna etiam acclinat,quantum sc. est a puncto gradus nonagesimi ad meridianum. Octavo:trigoni, hexagoni et tetragoni hic non possunt intelligi de aequatore, quiaeorum alii dicuntur esse longarum, alii brevium ascensionum. At omnesaequatoris trigoni sunt aequalium ascensionum. Nono: alibi consentit sibi