Band 
Volumen primum.
Seite
366
JPEG-Download
 

366

Literae Kepleri aliorumque mutuae

secans horizontem in G, zodiacum in M. Est igitur ipsius stellae L sex-tilis tam in G quam in M, quia stellae radiant in orbem circumcirca, etG quidem jam tangit horizontem, M vero est infra. Quaeritur, qualepunctum de circulo MG tenendum sit pro directione hujus sextilis ad horo-scopum? Kam si G extra zodiacum, directio durabit diutissime: omnia enimpuncta circuli parvi ex L descripti successive tangunt horoscopum; ergosolum punctum M valebit. Quaeritur igitur longitudo MH. Methodus cor-rectissima hoc loco est, ut secantem LM 60° dividas per secantem LH lati-tudinis, ut prodeat secans MH. Jam Maginus (in Supplemento Ephemeridum,p. 158 ff. Frankof. 1608) mavult punctum M in aequatore statuere, ut sit LHdeclinatio, HMF aequator; erit igitur processus idem, et scias, hoc processutabulam esse factam, ex qua Maginus jubet excerpere. Sic Origanus(Ephemerides Brandenburgicae ab a. 1595—1655. Frankof. ad Od. 1609. Yol. I. p. 386 seq.)cum suo modo et tabula plane hoc praestat, quod ego supra docui primoschemate per secantes (Vickenius scribit: modum tuum constituendi vel aequandiaspectus, dividendo secantem vel differentiam latitudinis &c. nec ego nec Origanus assequipossumus). Invenit enim, quantum planetae debeant distare in zodiaco, utsit inter ipsorum corpora perfectus aspectus. Nesciebam, tabulas has inMagino vel Origano inveniri. Magini tamen sententiam de aequatore nonputo naturae consentaneam. Planetarum et Solis iter est in zodiaco: indeest vis partibus zodiaci radio stellae tactis movendi naturam, cum eae par-tes ad horoscopum veniunt. Sufficit igitur, ut aequator praestet mensuramtemporis directionis.

4) Ptolemaeus forte oAou^oog et pinguiori Minerva dixerat, gradumaequatoris in directione significare annum (Vickenius: Maginus gloriatur, Naibo-dam — in Comment. ad Ptolemaeum — verius quam ceteros assecutum fuisse mentem Pto-lemaei in directionibus, et modum ipsius convenire cum modo suo &c. Num hic verus sitmodus Ptolemaicus, et quale tuum sit judicium, postulo et expecto). Sane, quia eventusdirectionum non ad subtilissimas minutias respondent, putavit mittendas mi-nutias, et recte quidem, llecentiores, Cardanus, Maginus, Naiboda, Bra-heus, minutim omnia consectantes, rectius contendunt, 360 0 significare36474 annos. Meus modus consentit maxime cum Braheo, qui, ut egoper zodiaci arcus dirigo Solem, ita ipse per aequatoris arcus coorientes inrecta sphaera.

5) Quod Peuce 1’US (in libro de Divinationum generibus praecipuis) putat CUU1Herlicio, eas censendas esse planetarum domus, quae constellationibus de-scribuntur, nec incipiendas ab aequinoctio, sed a prima arietis: speciemhabet veri, sic enim et cum Lunae mansionibus fit. At vide libro meo de„Stella Serpentarii“ sententiam meam, etiam ex mente astrologorum for-matam, Peucero contrariam: etsi totum domuum negotium contemno.

Haec ad literas d. d. 25. Martii. Nunc ad sequentes 18. Maji:

1) Petis, ut brevi praecepto te juvem, ut scias, quantum Coperni-canis motibus planetarum sit addendum, quantum subtrahendum. Dixijam saepe et scripsi, rem praecepto comprehendi non posse. Braheusipse sic egit: ostendit, quantum in excentricitate mutandum, quantum inapogaeo, quantum in proportione orbium, in motu medio, in latitudinemaxima. Quibus constitutis jussit postea calculare motus modo usitatoin Prutenicis et Alphonsinis, tantum correctis principiis. Exemplo ingentisvarietatis, quae his ex'principiis oritur, sit tibi Mars. Anno 1606. prin-cipio anni st. n. incipe addere ejus locis Prutenicis, 22. Febr. adde plu-