Band 
Volumen primum.
Seite
369
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

369

tamen observationum fundamenta, ex quibus nobilissimus ille astronomiae instaurator theo-riam Lunarem construxit, valde desideramus, et cum stellas etiam nonnullas in suo fixarumcatalogo omiserit, quae a Ptolemaeo et Copernico recensentur, obnixe rogamus, ut tumipsas Lunae observationes, tum etiam harum praetermissarum vel distantias, vel declinatio-nes et asc. rectas a Tychone animadversas publici juris aliquando facere velis.

Jam Hegulontius, intermistis quibusdam de stella nova serpentarii, quae in libro Kepleride ea stella leguntur, pergit:

Atque in his opera tua aliis non minus accepta erit, quam mihi. Sed, quod ad pro-positum meum potius spectat, cum ego semper motuum speculationem inutilem fere judica-verim, nisi et stellarum vires aliquo modo percipere liceret (nam sine hac cognitione necplanetarum varii casus, nec fixarum constans et quotidiana circumgyratio usum ullum inhumana vita habere videntur), — liauc quidem ob causam lubens libensque hanc provinciamin me suscepi, nonnullorum apud nos calumnias contra astrologiam judiciariam retundere.Cum vero nulla de re acrior orta sit inter nos dimicatio, quam circa coelestium configura-tionum vim et virtutem, hac quidem in re, Doct. Vir, opem et auxilium tuum expeto. Objicitadversarius, omnes planetas bonos a Deo creatos et propterea radios eorum omnes et aspectusbonos esse nec quadratum hexagono magis infaustum. Vult praeterea, quos astrologi sex-tiles <fcc. appellant, minime ita se habere, quia cum stellarum radii a Terrae superficie rever-berentur, sitque inter Terrae semidiametrum et planetas (praesertim inferiores) sensibilis pro-portio, incidentiae et reflexionis angulos minime praedictis arcubus congruentes efficere pos-sunt. Radiorum item refractione nos premit, quae et fallaciam anguli necessario ingerit, cujusnullus in zodiaco arcus mensura esse potest. Denique rationem a me efflagitat, cur hujus-modi intervalla in zodiaco majoris sint virtutis, quam si stellae sese mutuo intuerentur exdistantia prioribus dissimili. Nihili hic iste facit rationem illam, quam Ptolemaeus libro I.Quadrip. a proportione harmonica mutuo sumsit. Si fortassis tua Astrologiae Funda-menta ad manus nostras pervenissent, rationes aliquas suppeditassent, quibus adversarii pe-tulantiae facilius occurrerem. Sed cum hactenus opus hoc tuum non sit in Angliam portatum,iterum atque iterum rogo , ut si quid secretioris philosophiae novisti, quod ad has rationesconvellendas faciat, mihi communicare non dedigneris &c. Vale. Londini &c. ut supra.

Keplerus respondit: Literas tuas, Praest. Vir, opera mercatorumqui Francofurto rediere, Calendis Maji accepi. Beasti me, invitans me adscribendum de mathematicis artibus, quas ego divinitus humano generi da-tas existimo, non tantum ad usus varios, sed etiam ad oblectationem animihonestissimam Deoque gratissimam, ut quae conjuncta est cum celebrationesapientissimi opificis. Itaque, si quid est, quod hominis coelestem animumin hoc exilio pulverulento detinere et delinire possit, ut juvet vivere, haecprofecto est oblectatio. Quo nomine nostro seculo merito mihique adeoipsi gratulor de inventa typographia, qua effectum video, ut in tanta pau-citate hominum, qui ad subtilia ista penetrare apti sunt, inventus tamen sitin Britannia vir eximius, qui mihi sese lectorem mei libri literis testetur,partemque mercedis, quam hac scriptione quaerebam, ipse repraesentet.Kam quae in meum honorem pleno ore profers, ea sic quidem accipio, utinde summam in te benevolentiam in harum artium cultores aestimem; persese vero non tantam vim habent afficiendi, quantam haec ex confabulationesuavissima orta voluptas, quia in me non invenio, quare illa abs te dictaencomia mihi privatim comprobem.

Sequar tamen epistolae tuae filum. Ecce, quam magnifice jacturampraestantissimi astronomi hac tutelari mea successione pensatam arbitraris.Kon diffiteor, me, Tychone mortuo, haeredibus vel absentibus vel parumperitis, observationum relictarum tutelam mihi confidenter et forsan arro-ganter usurpasse, adversis haeredum voluntatibus, non obscura tamen jus-sione imperatoris; qui cum curam instrumentorum mihi demandasset, ego,late accepto mandato, observationes potissimum recepi curandas. Multa exeo controversia me inter et haeredes, dum ego publicum commodum respicio,ipsis de privato suo a Caesare praeter votum lente admodum satisfieret.

Kepleri Opera I. 24