Band 
Volumen primum.
Seite
368
JPEG-Download
 

368

Literae Kepleri aliorumque mutuae

stratione mea adhuc acquiesco. Non nego tamen, Keplerum, ut excellentissimum geome-tram, interea modum excogitasse, quo a gradibus conjecturalibus liberemur. Ego tunc tem-poris velut avTodidaxTog in hac facultate, et geometricis demonstrationibus minus assue-factus, feci, quod potui. Yix enim per biennium serio tunc astronomica tractaveram, omnicarens praeceptore. Spero itaque, D. Keplerum humanius me tractaturum, licet quaedaminartificialiter in methodo mea tradiderim. Aliud est invenire quid, aliudque id ingeniosetradere et docere. Quis enim ante me tabulas erectionis et directionis Ptolemaico modoinstituendae unquam publicavit? Keplerus de Magino recte sentit, ipsum suas tabulas exmeis saltem descripsisse, id quod mihi satis constabat ante reditum meum ex Italia. Atredarguere illum publice nolui, non enim id loci et temporis tunc patiebatur ratio.“ Quaereliqua sunt hujus Marii epistolae ad Dioptricam Kepleri sunt referenda, ubi pluribus deMarii ingenio et moribus, detectionibusque quas sibi vindicavit agemus. Hic tantum nota-mus, tabulas has, quas glorians dicit „a se inventas“ et a Magino descriptas, minimi essemomenti neque quid novi continere. Tabulas declinationum et coeli mediationum e Regio-montano desumtas ipse fatetur, „tabulas vero domorum supputasse amicum Augustinum La-nium Onoldinum.“ Calculum autem hunc absolvit duce Johanne Hispalensi (ed. HellerusNorib. 1548), quem „saepius legendo sibi admodum familiarem reddiderat,“ et verba hujusauctoris nondum intelligens „methodum coeli domicilia describendi ipse adinvenit.“ His per-ceptis fatemur, nescire nos utrum verba Marii haec pro veris accipienda sint necne: „Imo,quod plus est, hanc totam erigendi figuras coeli rationem excogitavi prius, quam vel quicquamin autoribus de ea legi.“

Gratissimum inseruisti dnoygacpov Marii. Sed de. ipsius tabulis dis-ceptare ulterius animus mihi non est. Sufficit hoc, quod dixi, incommodasesse usu, quod video auctorem fateri. Dirigendi et erigendi rationem morePtolemaico tradidi tibi in chartis; ibi de fundamentis hujus rei ex Ptole-maeo disputatum sufficienter. Nolim vero mihi necessitatem imponi eundemresumendi laborem in re tam vilis momenti. Sequitur in Mario anxia com-paratio eorum, quae ipse primus computavit et demonstravit, cum iis, quaeme agnoscit reddidisse commodiora, cui subjungitur deprecatio, ne inhuma-manius ipsum tractem. Nisi fallor, tu illi scripsisti, me publicas adversusipsum suscepisse inimicitias, adeoque jam hostilem, si Deo placet, librum mihisub manibus versari. At ita mihi bona mens faveat, uti ego nunquam inhis apinis, nedum in emendatiunculis ullam gloriae spem ponam ; quasillis in chartis nunquam attigissem, si absque tua importuna petitione fuisset.Amici charitati, non meo lubitu, scriptas memineris; propere igitur trans-eamus ad alia.

Haec „alia“ sunt ea, quae respondit Keplerus ad residuum epistolae Marianae, quaediximus ad Dioptricam referenda esse; quare etiam Kepleri responsionem illuc referimus.

Conclusio literarum et datum desunt. Jam misso Vickenio ad alios transimus.

Christophorus Hegulontius, (vide infra) Anglus, pridie Nonas Febr. 1605 haecKeplero scripsit: Doctissime vir! Tabellarii hujus adeo praeter omnem expectationem dis-cessus subitus non me sinit fusius ad te scribere, ut vellem et ut semper mihi in animofuit, ex quo primum astronomica tua Optica, nundinis postremis pervulgata, ad manusnostras pervenit. Opus quidem, ut doctis omnibus gratissimum, ita (si quod aliud hujus ge-neris) communi omnium mathematicorum suffragio laudatissimum. Nam etsi multi in astro-nomia multa conscripsere, tamen, ut quod verum est libere profitear, reliquerunt eam peneomnes tenebris densissimis circumfusam, ex quibus tu primum agressus es ipsam in lucemvindicare. Tu enim non solum eruditione varia instructus, sed et experientia multiplici etobservatione adjutus, difficultates omnes facile superasti, cum de refractionibus, de visus ra-tione, de luce siderum, de eclipsium observatione, de parallaxibus et reliquis hujus sublimisscientiae intimis arcanis adeo clare philosophatus sis, ut fere nihil intactum reliquisse videa-ris, quod ad hanc artem adeo divinam amplificandam vel physicae vel opticae et reliquaematheseos thesauri suppeditare possunt. Quam ob rem, si antehac mors immatura nobilissimiTychonis omnes astronomiae alumnos incredibili pene dolore affecit, in hoc sane non minoregaudio se recreatos sentiunt, lucubrationes ejus tanquam liberos parente proprio orbatos intutelam patroni tam exercitati et fidelis devenisse. Et certe gratias tibi non minimas omnesdebemus et habemus, quod theoriam Martis numeris suis absolutam propediem nobis polli-ceris; est enim ille inter erraticas omnium maxime in tabulis ab ipso coelo deficiens. Ipsa