Band 
Volumen primum.
Seite
371
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

371

naturam, eaque si ad oculum invenitur in microcosmo, quid mirum, si in-veniatur et in macrocosmo. Aspectuum differentiam in sola vehementia etfortitudine pono. Omnibus idem opus bonum tribuo, extimui are facul-tates animales ad opera sua. Aspectum inter binos planetas seuipsa corpora fingere, imperiti est. Vox est Arabum, sed puto, ex GraecaPtolemaei ax^/mana/jios deducta. Aut si ex xataßhexpe.ai, esto sane, dummodocommode interpretemur, de concursu radiorum, in quo inest aspectus, nonin circulo imaginario, qui adsciscitur ad metiendos angulos concursuum.Sed de hoc in dissertatiuncula. Nihil hic tribuo reflexioni, nam aspectusest in mera incidentia seu concursu radiorum. Nec sequitur operatio, quiaalterius radius a Tellure in alterius corpus reflectitur (quae philosophia,puto, est Jofranci Offucii), 10 ) sed quia binorum radii certo angulo in punctoeo concurrunt, in quo collocatur res immateriata, aspectus receptiva facul-tas, nempe animalis. Ubi nihil impedit, puncta differre ab invicem et acentro Terrae. Nam et jam dictum et inculcatum in Disputatione, opera-tionem hanc per aspectus esse stellis accidentariam et tantum objectivam.Itaque ut videntur stellae, h. e. ut radii confluunt, ita operatio sequitur.At visio ex centro Terrae nihil sensibiliter differt a visione ex superficie,ob altitudinem siderum immanem; ergo neque operatio differt sensibiliter.Et quid tum, si differret sensibiliter? Operatio enim sequeretur; e. g. sithora XII. sextilis Saturni et Lunae in centro Terrae; esto, ut sensibiliterdistet hoc tempus a tempore ejus sextilis, qui in superficie Terrae contin-get; cum igitur Luna, imum sidus, locum mutet uno gradu, ergo eo mo-mento inter tj et ) erunt 61°. Post 2 horas intererunt 60°, qui rursumsextilis est. Itaque intra 2 horas coincidunt, in ceteris propius. Verumjam considera et latitudinem nonnullam, tam in aspectibus, quam in musica.Non statim omnis consonantia negatur, etsi chordae non accurate sinttensae. Quin imo quarundam consonantiarum dimensiones necessario ma-nent imperfectae, quod fundamentum est tonorum affectionis, neque tamenideo non delectat talium tonorum usurpatio. Ita videas conjunctiones pla-netarum efficaces, ubi diversa latitudo, dummodo non nimia; igitur et inlongitudine lato quodam modo definiendi aspectus, ut a 60° quidem prae-cise operentur perfectissime, sed a 59° et a 61° operentur nihil. Hoc as-sumto plane ridicula erit objectio de differentia centri et circumferentiae,addo et de differentia, quam facit refractio. Quamvis de refractione respon-dendum aliter. Nempe ne opaca quidem impediunt, quominus radiorumaspectus percipiatur a facultatibus animalibus, nedum semiopaca, ut aer;sive quod facultas animalis eadem est in centro Terrae et in extima super-ficie aeris, seu quod subtilior, purior, immaterialior est perceptio situs stel-larum, quam ut ad eum repraesentandum radiis lucidis opus sit. Exemplosit ratio genesium: influunt planetae, qui sub Terra sunt; et maria in novi-luniis moventur, etiam per appulsum siderum ad nadir, unde radii ascen-dere prohibentur. Sed hoc fortassis alienius est exemplum. —

Denique, quod attinet causam aspectuum, nihil magis me movet,quam hoc, quod dicendum est, aspectus animadversos ignoratis causis. At hocnihil novi. Quotusquisque rationem novit perspicillorum? Num ideo nihilsunt perspicilla? Multa talia. Magna vis experientiae, magna curiositas,magna subtilitas. Quod causam ipsam attinet, puto inventam et expressamin Disputatione, quae similis videtur Ptolemaicae, at explicata non fuit si-militer a Ptolemaeo. Non erat notus Ptolemaeo Creator mundi; quare im-

24 *