Band 
Volumen primum.
Seite
385
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

385

effectus, tristitia cordis; et metus est, ne adolescat illa in crocodilum. Deumexora, ut te tueatur ab artibus Satanae, qui vitiosis humoribus solet abutiet hujusmodi bestiolas fovere, si forte per eas taedium vitae instillare pos-sit pio et afflicto homini. Scito, eandem bestiolam, id est rosiones orificiiventriculi et me fovere jejunum, quas crebro ejicio eructando. Sum autemet ego melancholicus. Conjugem inter astra non invenies; Terra parit hocgenus animalis. Fortuna generis est vocabulum. Illa naturaliter non nisitribus his vinculis a coelo est nexa: animi, corporis gratioso habitu, quofascinentur ii, penes quos est potestas ampliandi tuam fortunam, deniquegenio tutelari. Et quia animus tibi naturaliter est subtristis, contemnesomnia media fortunae amplificandae, quae alii probant et consectantur. Dehabitu corporis ipse judica. Si namque me nori es corpulentior et graviorvultu, nunquam fies consul. In genere erras cum maxima doctorum multi-tudine, existimans, a coelo fluere rerum eventus. Illud vero plane praeterlucem ad nos nihil demittit; anima (seu potius vita) est, quae, nascentehomine, influit in hanc quasi formam radiorum sideralium, sic vel sic con-figuratorum in puncto nascentis hominis. Si configuratio est harmonica,pulchram formam nanciscitur animus vel animalis facultas, eamque retinet,quam diu est in corpore, fabricat igitur et pulchrum sibi domicilium, figuratvultum, ut causa adjuvans; quibus duobus fulcris dixi niti hominis fortunam,quod praecipuam ejus conditionem attinet. Nam eventus particulares, inquibus illa consistere videtur, sunt in potestate Dei, et ejus permissu inpotestate genii tutelaris, et divinitus gubernantur. Animus vero, prout estcomparatus, ita iis novit uti, et quod male cecidit, lenire, aut etiam quodbene cecidit, aegre accipere, inique tolerare, et sic suam inde sibi fabri-care fortunam. Genesis tua videtur tibi ex quadam gratia vultus et mo-rum, aut certe ex commiseratione et existimatione pietatis polliceri favoremhominum, id est pulchram fortunam; quia, ut male habeant ceteri, at certeJupiter in medio coeli stat, quantum ea die, imo eo anno, pervadere potuitaltissimus; nam Capricornum eo anno tenuit, signum humillimum. Estqueconfiguratus Veneri triangulo: invenient igitur in te feminae quod placeat,unde conjicio, habere te posse aliquam optionem inter lectas virgines etmatronas, itaque possibile esse, ut felix nanciscaris conjugium. At contraSol habet Saturnum antecessorem in sextili Martis, unde conjicio, te neminiminus placere, quam tibi ipsi, unde timiditas, vultus demissio, ut non audeas,etsi, quando audes, tristitia oculum naturae occaecavit, ut genuinam tuamnon agnoscas, in persona erres j quod si semel repulsam patiaris (quod novinihil habet, nisi quatenus melancholico ita videtur), jam porro timidior red-ditus, desperabis secundam interpellare paulo splendidioris fortunae. Atquilaxandum est rete iterum atque iterum, etsi una nocte nihil ceperis: animusattollendus, exuendus contemtus tui, quia is vitiosus in te est, idque in hisexternis; nam de actione cum Deo jam non loquor. Inprimis cavendum,ne te amor occaecet, qui solet esse in melancholicis delirus, et qui sobriojudicio de personis et conditionibus consectandis et optione habenda plu-rimum noceat. Sed video, tempus abisse, quo solet amor nocere. Interimsextilis f) et cT, ® cum fj laborem et diligentiam notant, quae sunt mediaad fortunae quendam successum. ]) ad| veniet aetatis 56. circiter, ® adDd aetatis 21., ad % fj et A d anni 51. 53; ascendens ad □ <3 anno 8,ad _A 1j et % $ c. 29. 30 aetatis. Sed hic horae quadrans vitiose prae-teritus 4 annos efficit. Hi fuerunt anni periculosissimi. Spero, in sequen-Kepleri Opera I. 25