Band 
Volumen primum.
Seite
384
JPEG-Download
 

384

Literae Kepleri aliorumque mutuae

fj et Tj. circa tonum minorem, eoque minus aliquid versantur, 9 vix comma80 / 8t attingit. At $ puto assequi ötateoaagmv, aut id forte superare. Ut1) et 1|. possunt consonare tertiam duram, possunt et quintam, seu diansvte.Ilie öiateaaagcov fit medium. Fit igitur hac intentione et remissione mo-tuum singulorum planetarum, ut continuae quodammodo sint in coelo disso-nantiae, interstinctae tamen certis punctis momentanearum consonantiarum;quemadmodum ipsae etiam radiationes astrorum continue carent aspectugeometrico, incidunt tamen in aspectus geometricos certis momentis tem-porum, circiter 70 in annis singulis. Itaque in „disputatione astrologica“considerandum reliqui, an sicut hi aspectus momentanei incidentes concitantnaturam ad cienda meteora, cum langueat illa ut plurimum, quando nullisunt aspectus, adeo, ut plerumque serenum et tranquillum sit tunc; sicetiam hae harmoniae, incidentes certis momentis, aliquid in mundo eausentur.

Amicissime Tancki, boni consulas discursum istum super Reinhardi spe-culatione. Prima haec opella est, quae me a strepitu nuptiali revocavit adMusarum, imo Gratiarum sacra. Martis enim lituos non curo, quia menondum attinent.

Libellos meos excude, ut vis. Mitte pagellas successive. Vale. Pro-xime movebo aliqua medica, non vero ex Galeno, sed ex me.

Pragae d. 12. Maji 1608.

Apparet e praemissis Kepleri literis et iis, quae leguntur supra (p. 197), ipsum indeab anno 1600 proposuisse sibi conscribendum librum illum, quem anno demum 1619. publicijuris fecit, „Harmonicen Mundi“, et, Pythagorae secutum philosophemata, motus coelestescomparare nunquam desiisse cum numeris harmonicis sonisque musicalibus, semper innixumtheorematibus, quae in „Prodromo“ proposuit. Ceterum hoc loco verbo tantum haec mo-nuisse sat est, pluribus in praefatione ad „Harmoniam“ de his agendum erit. Qua usus sitratione Reinhardus in divisione monochordi, cum non contigerit nobis inspicere illiuslibrum, nescimus, neque aliud de auctore afferre possumus, quam munere functum esse can-toris in oppido Schneeberg. Eodem cantoris munere fungebatur Sethus Calvisius (nat.1556 Forslebii, pago Thuringiae), prius Portae, posthac Lipsiae. Ille vero non tantummusicis se dedit, sed astronomiam quoque et chronologiam colebat, et de his disciplinis multaper literas egit cum Jos. Scaligero, Keplero et aliis, opusque edidit Chr o nol ogi cu m, aposterioribus passim laudatum. In chronologicis non plane consentit cum Keplero, quocumpublice per literas disputavit „de anno nativitatis Christi“, eamque ob causam pluribus di-cendus erit in libris Kepleri chronologicis. Quos dicit Keplerus (p. 379) „numeros Calvi-sianos“: ii insunt forte libello Calvisii inscripto: „Exercitatio musica“, quem typis impressumdicit Joecherus. (Mortuum Calvisium nunciat Keplero Petr. Crügerus his verbis: Calvisiummense Novembri [1615J decidisse nostin’?) —

His praemissis addimus duo „themata“, alterum Medici cujusdam, in quo rem Keplerustractat joca seriis miscens, alterum Wallenstenii, quod supra paucis diximus.

Cl. D. Doctor. Etsi mihi es de facie ignotus, dnoanaafxauov tamentuarum literarum ad me missum a Friderico, amico tuo, de tuis postulatisme certiorem reddidit, meque vicissim permovit, ut ad te scriberem. Petoautem abs te, ut in me feras eam libertatem, quam in te ferunt aegri tui.Epistola tua plena est superstitionis. Quod valetudinem attinet, ita est:astrorum causa homo aliquando multis vexatur incommodis, ipsa tamen seipsis, uti non sola genuerunt morbos, ita sola medicinam praestant nullam.Utere arte tua, corrige diaetam, animi tranquillitatem complectere, et im-primis Deum placa: per has enim concurrentes causas, quae positae suntin tuo arbitrio, fit, ut incertissima sit etiam valetudinis praedictio. De litevero tuae seu „assertionis“ seu „affectionis“ (legere aut conjicere nonpotui) pronunciare, alienissimum est a natura. Symtomata, quae recensesut medicus, bene aestimas; esse melancholiae sobolem, ut aeger, falleris.Illa enim bestiola est soboles imaginationis, laesae a melancholia et ejus