410
Literae Kepleri
ago, ut veritatem ego (cujus assertov sum promtus semper, non semperidoneus) ad meum commodum dirigam. In omnibus prognosticis id ago,ut de promtis sententiis, quae milii verae videntur, gustum aliquem jucun-ditatis et majestatis naturae praebeam illis supra definitis meis lectoribus:si forte per hoc excitentur ad me tanto majori cum salario alendum, cujusnulla adhuc accessio facta (neque dum impensae mihi restitutae). Haec siprobaveris, jam porro mihi non succensebis, quod, assertor astrologiae cumsim verbis et opere, studeam tamen hanc animis hominum existimationemimplantare, non esse me nugacem astrologum. Id hoc anno feci, rejectisquartis, revolutionibus annuis, quo nomine etiam revolutiones menstruae etquartarum censeri volo. Nunquam illis quicquam tribui, uti meminisse potes.Sufficiet cuique diei aspectus suus. Revolutiones hominum et urbium hicexcipio. Aliud est homo, aliud tempestatum series. Unum mihi possitobjici, conditum esse mundum in certo puncto zodiaci Sole versante: ean-dem ergo rationem esse reditus Solis ad id punctum, quae est reditus Solisad punctum nativitatis. Respondeo, ergo differatur negotium eo usque, dumrecte nos doceant chronologi, quo anni tempore sit conditus mundus. Quam-vis etsi id teneamus, a baculo tamen ad angulum non sequitur argumentum.In reditu quidem Solis eadem est ratio, at non in subjecto, quod revolu-tionibus variandum proponitur. Similiter causam habes, cur animam Terraetribuam in Germanico scripto brevissimis verbis. Nam res ipsa scio tibinon displicebit. Fundamenta universae doctrinae 'meteorologicae proposui.Illud existimo tibi jucundum etiam fore: quod rem quotidianam, admiratio-nis tamen maximae (quam astrologi superstitionibus, philosophi calumniisobruunt, ut hactenus a nemine investigata sit) in lucem sisto, quodque hocpacto quodammodo philosophos omnes cohortor ad investigationem causa-rum, cur planetae per aspectus tantum operentur, non item (aut non itafortiter) per se: nempe ut exemplo utar, cur ante octiduum cum distarenth et '<3 gr. 50, non fuerint pluviae et nebulae et nives, hodie cum distantgr. 60, sint illae? cum tamen tantundem lucis utrinque habeant, eosdemquefere ortus et occasus tueantur. Quarto, eadem excusatio pertinet etiam adappendicem de eclipsi. Magna sum usus immodestia, si prodeathoc prognosticum in Germaniam. Audacter polliceor, osten-dere me posse tractatum integrum de ea, qualis vero tractatus?Nullus adhuc, si verum fatear. Sed tamen si quis peteret, Maestliniliterae pro me loquerentur, ubi maxime necesse esset, Nam statim menseMartio adhuc scripsi ad 3 paginas, petentibus ita quibusdam Abbatibus,sed populariter sine computo seriem explicui natae paulatim artis ex ob-servationibus, hypothesibus, tabulis, ephemeridibus usque ad prognostica:addidi descriptionem meae observationis, omnia ad meum commodum mei-que officii fundationem direxi. Nemo tamen id quod scripsi vidit. Sedmajor fortassis audacia interponentis sese inter opiniones artificum. Ilieenim non tantum, quod ista vernacula lingua scribam, sed etiam, quod itasentiam, miraberis. Feceras tu mentionem obiter diminuendae exHsvrQotrjrosSolaris, qua et Ttgoadcccpcugeaeig diminuerentur. Id ego uti obiter arripui,sic etiam obiter confirmavi, dicendo ex magnitudine aestatis non posse statuide eccentricitate, propter analogiam superiorum planetarum in aequantibus,quae utique etiam Solem teneat, si rationes philosophicas sequamur. Ve-rum dum bene perpendo, invenio ad juvandum calculum vernalium et autum-