Band 
Volumen primum.
Seite
411
JPEG-Download
 

de Calendario in annum MDXCIX.

411

nalium eclipsium non esse diminuendas, sed augendas potius aequationesSolis. Itaque si propter certum numerum dierum ab aequinoctio veris adautumnale centrum motus omnino idem manere debet Soli, et nihilominusejus eccentncitas propter eclipses augenda est: fiet, ut inter centra eccen-trici et Terrae centrum aequantis medio loco incidat: sicut in superioribuset $ (apud Ptolemaeum) est supra centrum eccentrici, in Luna infra id inipso centro Terrae, in $ jam supra, jam infra, medio loco inter centrumTerrae et eccentrici, jam ad latus alterutrum. Porro haec positio aequan-tis in sphaera ® plane contra normam superiorum contraque rationesphysicas terruit me, ne fortasse ruinam aequinoctiorum secum trahat, quaepulchre possunt observari. Itaque abstinui manus a sphaera Solis. Ettamen causa erroris in eclipsibus cum anno convertitur, ut vidimus hocanno. Necessario itaque ad talem causam confugi, qualis est in mei pro-gnostici appendice. Id consonum rationibus, nisi quod jam pridem illas measnimis audaces rationes taxasti leviter. Consonum est igitur si non ratio-nibus, certe suspicionibus rationum. Videmus Lunam prout ipsa per se etsuo motu circa Terram ad Solem vel a Sole abit, tardam, velocem, altam,humilem a Terra fieri. Id etsi nescimus, suspicamur tamen a vi motriceSolis esse. Si hoc evenit Lunae propter motum suum proprium, cur noneveniat eidem propter motum Terrae, per quem ipsa cum toto suo coelohieme admovetur Soli, aestate ab eo dimovetur? Objicias, diversam esserationem utrinque. Nam si quid hujusmodi Lunae eveniat, quod errorescirca eclipses patefaciant, undecunque id sit, id cum una revolutione ac-cessus et recessus coeli Lunaris a Sole semel converti et terminari. Atsupra in una revolutione corporis Lunae accessus et recessus a Sole bisterminabatur illa inaequalitas. Respondeo, diversam etiam et plane huicrei similem rationem in eo esse, quod Terra et coelum Lunae circa Solemsemper progreditur, at corpus Lunae in dimidia revolutione progreditur, di-midia regreditur respectu Solis. Haec habent inter se analogiam quandam.Itaque suspicio est, unum esse causam alterius. Sed sufficiat tantum proexcusatione dixisse. Quinto: an vero non ingens audacia est, unicam diurnaerevolutionis et quidem aequalissimam mensuram adulterare? Nam hoc unoconamine tota coeli machina luxabitur. Quid jam certi de Solis motu ha-bebimus, si de mensura diei certi non sumus, aut qua mensura utemur, sidies nobis metienda est? Respondeo, nullius me pudet audaciae, per quamsperare possum, ine certum ab artificibus responsum elicere posse. Quareite artifices, facite periculum rei, explorate certitudinem motus arenae.Magnum aliquem cumulum arenae per foramen satis amplum demittite, ad-este ipsi negotio, operam date ne initio maximo pondere prematur foramen,fine vero nihil urgeat. Modica semper vis manu sufficiatur. Metimini hocpacto diem hibernum, diem item aestivum, si differentiam invenitis uniusaut duarum horarum, gratulamini vobis. Neque Soli metuite. Nam quidefficiunt 5' (motus 2 horarum) in declinatione, quam solam vobis licet in-strumentis capere? Sed eram oblitus supra alteram causam de Luna (nonde Sole) suspicandi adjungere. Etenim si Solis aequationes in causa essenterroris circa eclipses, Lunae igitur motus essent certi, et inveniri deberetLuna eo loco, in quem a calculo reponitur. At die paschatis, uti me pri-dem scripsisse meminisse potes, Luna tanto fere serius ad locum a calculodestinatum pervenit, quanto serius eclipsis' prior apparuerat. Ergo suspicioest, Lunae motum potius quam Solis in causa esse.