Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

ILLUSTRISSIMO DOMINO

D. PETRO WOK URSINO.

Domus Rosembergicae Gubernatori etc. Domino meo clement:

Praeclare Cicero libro primo Officiorum monet: esse magni animi, etfuisse multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent, aut conarenturmagna quaedam, seseque suarum rerum finibus continerent. Quam senten-tiam Reinholdus noster peculiariter ad astronomiae studium accommodans,hortatur, ne deterreri se ab his studiis recta ingeni^ sinant indoctorum ju-diciis, qui tantum quaestuosas artes mirentur. Nam cum haec sint virtutisstudia, fortitudinem etiam in eis colendis requiri, quae animos adversusstultas vulgi opiniones obfirmet et perversa judicia contemnat, quod deutraque astrologiae parte dixit optimus vir, id hoc tempore potissimum inaltera judicatrice, quae physices pars est, mihi dictum esse putavi. Etenimqui prognostica officii ratione scribit, duas potissimum vulgi opiniones interse contrarias alto animo contemnere, seque contra duos humilis et abjectianimi affectus munire debet, cupiditatem gloriae et metum. Cum enimmagna sit vulgi curiositas, animo contaminato est, qui in vulgi gratiamet propter vanissimam gloriam vel ea profitetur, quae natura non monstrat,vel etiam naturae genuina miracula propalat, si causas graviores non respi-cit. Contra sunt qui rregant gravem virum et philosophum decere, ut inmateria tot nugacissimis et vanissimis ariolationibus quotannis conspurcatafamam ingenii et honorem eruditionis prostituat, curiositatemque vulgi etsuperstitiones imbecillium ingeniorum subministrato hoc quasi fomite alat.Fateor haec magna verisimilitudine objici, et idonea esse, quae honestumvirum, si graviores causas, non habeat, ab hoc genere scriptionis deterreant.At si cui rationes instituti sui tales suppetant, quae per sese cordatis virisapprobentur: profecto non potest nisi timidus haberi, ubi se alienis hisceet extrinsecus advenientibus obstaculis a proposito deterreri passus fuerit,rumores curans et falsam metuens infamiam. Nam etsi magna pars prae-ceptorum in hac arte Arabum nugis consumitur: at non ideo quae in easunt arcana naturae, vel nugae sunt, vel cum nugis abjici debent; sedgemmae e luto colligendae, honor Dei, proposita naturae contemplatione,illustrandus, invitandi exemplo alii, et opera danda est, ut quae olim adinsignem aliquam humani generis utilitatem servire possent, omni conatu etenebris ignorantiae in apertum proferantur. Ac etsi sane non statim res-pondet eventus, magnaque praedictionum incertitudo est in tot causarumconfusione: annitendum tamen tanto magis, cum in solo labore virtus spec-tetur. Quod vero multi hisce ad curiositatem suam abutuntur, superstitio-nesque suas confirmant: id nihilo magis me absterret, quam bonum impe-ratorem (ut innumerabilia exempla omittam) ab oppugnatione urbis deterretpaucorum militum jactura, quos, si posset, equidem et ipsos servatos velit.

27 *