Band 
Volumen primum.
Seite
420
JPEG-Download
 

420

De Fundamentis

Vulgo vero quod haec proponuntur, in quo minor spes fructus: id si quis-piam reprehendit, eum velim perpendere, quod alia via ad literatos hincinde latitantes non perveniamus, nisi via publica. Adde, quod hic idem incuranda vulgi curiositate observari potest, quod in aegro a medicis obser-vatur, ut inordinatis et perniciosis vulgi desideriis abutamur, ad ingerendas(ceu medicamenta aliqua) commonitiones ejusmodi, specie prognosticorumvelatas, quae ad hunc animi morbum tollendum faciunt, quaeque alia viaingerere vix possemus. Quemadmodum igitur non ideo cum aegro deliratmedicus, quod ingerendi medicamenti causa deliranti aegro verbis et speciesimulata obsecundat: ita et de me spero recte sentientes nihil sinistrisuspicaturos, quod optimo animo cum vulgo rerum futurarum et novarumcupido publice de futuris loquor. Iniqua judicia, quae nullum vel maximaedignitatis culmen non pervadunt et cavillantur, nedum ut haec humilioravitae munia et ludibriis obvia intacta relinquant, occipite, ut ille praecipit,caeco excipiam.

Hasce vero meas, Illustriss. Domine, de anno futuro "meditationes cumdisputatione pulcherrima de siderum in fluxibus, Tuae potissimum Celsitu-dini dicare, strenulae loco, volui: quod persuasum habeam, C. T. et litera-tis omnibus, et inprimis harum artium cultoribus impense favere: quod etverbis luculenter es testatus, primum recepto in amicitiam celebratissimo illoet generosi stemmatis viro Tychone Brahaeo, phoenice astronomorum: deineo mortuo, mihi quoque declaratione doloris et desiderii tui edita et reipsaquotidie testaris; dum in aula tua habes clarissimum virum D. HermannumBulderum, medicum, mathematum amantissimum, et in hoc studiorum generepolyhistorem : quo cum his de rebus quotidiana agites colloquia. 1 ') Accipeigitur, illustrissime Domine, conjecturas hasce physicas, et cum politicis con-jecturis, quas tibi et ordinis dignitas et reip. contemplatio suppeditat, quascreberrime appello, confer. Soli namque qui publica cum ratione tractant,de prognoseos hujus fortuna rectissime judicabunt: philosophica et paradoxaphysica philosophiae professores sibi sane suaeque censurae vindicent.Vale, longaeva et facili senecta usus, et hunc ineuntem annum foelicissimetransigas: meque C. T. commendatum habeas.

C. T. subjecte colens

M. Joh. Kepler, Mathematicus.

Thesis I.

Mathematici officium vulgo putatur, annua scribere Prognostica. Cumergo ad instantem annum a nato Christo Salvatore 1602 statuerim, nontam publicae curiositati, quam officio philosophi, in illa reprimenda, satis-facere: ab eo potissimum exordiar, quod tutissime dici potest: prognosti-corum hoc anno proventum futurum uberem, cum crescente vulgi curiositateplures in dies ad numerum accedant auctores.

Thesis II.

In illis libellis aliqua dicentur, quae probaturus est eventus, plurimavero, quae tempus et experientia ut vana et irrita refutabit: quorum istaventis, illa memoriae penitissime inscribentur, ut vulgi mos est.

Thesis III.

Etenim qualis causa, talis effectus. Astrologi vero causas vaticiniorumsuorum respiciunt partim quidem physicas, partim politicas, parte vero po-