430
Do Fundamentis
similium: eo fere modo, quo videmus in visceribus hominis omnia quidempurgantia commotiones humorum efficere, sed specialiter rhabarbarum bilis:(nam quae facultas geometriae capax est, non sit illa coloris aliarumquein radiis qualitatum?) potissima tamen varietas est ab ipsa corporum, in-primis Terrae, dispositione: quam aliis partibus aliisque temporibus habetaliam. Quando enim, exempli causa, verno tempore humores in septentrio-nali Terrae medietate, propter Solis accessum, de quo supra, abundant,tunc vel levissimus aspectus quorumcunque planetarum facultatem illamTerrae concitat, ut sese commoveat, et copiam aliquam vaporum ad imbresprogenerandos exsudet. Alio tempore vel loco aspectus longe fortissimusTerram quidem stimulat, sed propter materiae defectum parum elicit.
Thesis XLY.
Quo loco concipienda est alia insuper necdum cognita causa: cujusignoratio praedictiones astrologorum vehementer turbat. Nam ut in hominesunt quaedam humorum periodi, quae efficiunt, ut homo praeter causamevidentem crebro in aliquem affectum vertatur: interdum vel sine musicasit hilaris, rursum nulla suavitate a tristibus cogitationibus averti possit :ad eundem plane modum deprehendo, praeter aspectus esse alias et fortioresmagisque durabiles causas, quae efficiunt, ut integer aliquis annus, quantotempore nullus aspectus durat, humore ideoque et frigore nimio detineatur:in quo videas, vel levissimos aspectus, quoties incidunt, plurimum pluviarumvel ventorum ciere, qualis fuit annus iste 1601, alio vero anno tanta sicci-tas est, ut sub dies aspectuum nihil nisi nubeculae, aut loco vaporum fumusexcernatur, qualis fuit annus 1599.
Thesis XL VI.
An haec tam evidens varietas ex eclipsibus Solis et Lunae (quae suntitidem inter aspectus, scilicet inter conjunctiones et oppositiones referendae)proveniat, considerandum relinquo. Statuendum igitur esset, eam de quatam multa dixi, facultatem animalem Terrae, subita luminis amissione vehe-menter consternari, et quendam quasi affectum concipere inque multumtempus prorogare, quod et Theophrastus non ubique fabulosus sensisse vi-detur. Nisi enim aut hanc causam alleges, aut omnibus causis physicisrejectis hoc naturae opus ordinarium extraordinariae Dei providentiaetranscribas, explicare non poteris, qua ratione eclipses tam sint ominosae.
Thesis XLVII.
At magis consentaneum est, idem hic Terrae quod animantibus mor-talitate demta evenire, ut ex interna quadam dispositione suos humorumcircuitus et quasi morbos habeat: quae si sunt, leges et tempora circui-tuum ex plurimorum annorum collatis observationibus, quod hactenus non-dum est factum, investigandae sunt. Caesius hic cyclo decenmovennaliLunae aliquid tribuit; cui quidem fides omnis derogari non potest. Namet maris aestus maximi post 19 annos ad eosdem anni dies reverti a ma-ritimis feruntur: et Luna humoribus destinata, huic negotio, quod in hu-morum excessu vel defectu consistit, idonea videri potest.
Thesis XLVIII.
Sed et tertia causa magna verisimilitudine se insinuat: multas sublu-naris naturae commotiones, quas citra aspectus interdum accidere dixi,cieri ab harmonicis planetarum motibus. Etenim si proportionatus radiorumangulus hoc efficit: quidni et proportionati binarum stellarum motus, quo-ties ad unum concentum tenduntur? sic ut aequale spatium citius alius