Astrologiae certioribus.
429
quatenus antiqua dogmata paulo generaliora facio. Nam primo quod .Ter-ram attinet, esse totius ejus, quatenus tota, formam nobiliorem, quam eaest, quae in qualibet gleba agnoscitur, nemo negabit. Eam vero formamex animalium facultatum genere esse, opera ipsius arguunt, quae suntgeneratio metallorum, conservatio caloris Terrestris, exsudatio vaporum adfluviorum, pluviarum, ceterorumque meteororum progenerationem. Quae ar-guunt, formam ejus esse non saltem conservatricem, qualis in lapidibus,sed omnino vegetatricem.
Thesis XLII.
Neque tamen ideo necesse est crescere Terram aut loco moveri. Namneque humana est ejus anima, neque animalis proprie, neque qualis stir-pium, sed peculiaris speciei, quae definitionem ab opere suo sortitur, sicutaliae quoque species animalium facultatum. Et quae ratio veteres coegittertiam animae speciem in plantis collocare, eadem nos cogit, quartam hanccollocare in Terra.
Thesis XL III.
Sed nec illud absurdum, animales facultates, quae discursu non utun-tur, intelligentes esse geometriae, eaque ceu quodam objecto moveri. Suntexempla confessa in promtu. Non ratiocinatur arboris facultas plastica; ettamen Creatoris jussa ut plurimum exsequitur in ordinatione foliorum adcommoditatem fructus adque certum finem. Quin etiam pulchritudinemeam, quae ex numeris est, omnia semina retinent. Quinario plurima plan-tarum genera utuntur; non necessitate materiae ex arbore in pomum deri-vata, in qua derivatione haec quinarii custodia impossibilis est; sed com-municatione facultatis plasticae, quae habet quinarii congenitam pulchritu-dinem. Sed ignobilior haec adhuc ratio est, minusque mirabilis, quiafacultas intra se ipsam manet et quinarium quem habet propagat. Daboexemplum accommodatius. Non ratiocinatur rusticus, quam proportionemgeometricam obtineat vox ad vocem. Et tamen illa fidium harmonia ex-tranea per aures rustici in mentem illabitur hominemque exhilarat; non sanemistionis vocum moderatione, non leni aurium demulsione (saepe enim vio-lenti soni aures laedunt et nihilominus consonantia delectant sua) non ullaalia de causa, quae hucusque iuveniri potuerit: sed hanc unam ob rem,quia, ut in Harmonicis probabo, formam consonantiis conciliat geometricaaliqua ratio toti mundo reliquo familiaris, maxime animis, quos quidamveterum harmonias dixere. His ergo exemplis ceu gradibus quibusdamevecti audeamus etiam ad hoc culmen ascendere, ut credamus inesse inTerra vim animalem vegetatricem, in vi animali sensum quendam geome-triae, idque formaliter, et ob id ipsum, quia vis illa ex genere animaliumfacultatum est: quae quamvis operi suo semper incumbit, magis tamen ex-stimulatur, quando hoc aspectuum veluti pabulo aliquo reficitur. Quemad-modum igitur auris per concentum instigatur, ut diligenter auscultet, atqueita tanto magis audiat (voluptatem quaerens, quae sensionis perfectio est),sic Terra per vegetantium radiorum (diximus enim calfacere illos et hu-mectare) geometricum concursum exstimulatur, ut diligenter seu tanto ma-gis vegetationis operi insistat magnamque vaporum copiam exsudet.
Thesis XLIV.
Etsi vero has operationes aspectuum nonnihil variant ipsorum plane-tarum diversae naturae supra explicatae; ut aliter movetur Terra a geo-metrica mixtione Saturni et Martis contrariorum, aliter a Jovis et Veneris