Band 
Volumen primum.
Seite
432
JPEG-Download
 

432

De Fundamentis

Thesis LII.

Recensui potissimas praedictionum astrologicarum causas; quod reli-quum est, in ipsis ut plurimum praedictionibus consumam. Primum menseDecembri, Januario et Februario sextilis, Saturni et Martis erit, praetermorem diuturnus. Accidit enim, ut Mars simul fiat stationarius, et' Saturnusper se tardus est. Commotio vehemens et certissimus excessus in statuaeris. In quo autem excessurus sit, non ita expeditum est. Nam ad hancrem requiritur generalis illius dispositionis Terrenae speculatio, qualis futurasit, quod quidem nullis adhuc conjecturis assequi nos posse puto, qua,e dis-positio fortior est, quam ipsorum planetarum operationis variatio per virespeculiares. Si solus iste fuisset aspectus, summum ab exhalationibus nin-gidis frigus praedixissem. At jam propter concursum plurimorum aspec-tuum tantam puto fore commotionem (accedente praesertim statione Martis)ut aer tepidis plane vaporibus, e Terrae visceribus excretis, calefiat, nivespropemodum resolvantur, itinera plurimum impediantur. Januarii 4. ® 2

nives aut ventos, prout feret generalis dispositio. Circa 10. 11. sex for-tissimi aspectus. Merus tepor, et pluviae cum nivibus intermixtis. Fineex antiquis aspectibus nulli, ex novis vero d. 21. quintilis Jovis et Venerisflatuosus et calidus, quantum hyems fert. D. 24. quintilis Saturni et Solisfrigidus, ningidus seu pluvius. D. 28. sesquiquadratus Martis et Solis, acer,subtilium et rigidorum ventorum, et pro re nata ningidus. Observent igiturhos dies, quibus est animus novos aspectus probare.

Thesis LIII.

Februarius scatet antiquis et novis aspectibus. In principio c/ 9 2turbas in aeris constitutione afferet, nam fere Saturni et Martis contra-rietatem sortiti sunt, ut supra vidisti. Loquor tamen hic ex experientia,quae valde turbulentam testatur horum configurationem; forte id et ob hocest, quia cum sint aequalis prope cursus, tarde separantur, et ponderososaliquatenus repraesentant. Equidem et tonitrua esse possunt. Ab 11.Feb. ad. 23. nulla plane quies. Itaque aut plurimum ninget, si die 11.apud Dtj® frigus redierit, aut plurimum pluet, si tepor illic, quod magiscredo, perduret.

Thesis LIV.

Habuit Februarius 21 aspectus sex planetarum (Lunae ut nimium velocisinter aspectus ratio pene nulla est). Martius viginti nanciscitur. Itaquemulto adhuc turbulentior erit; cum alias quoque haec ejus natura sit. Primamensis parte jam tonitrua propter § ® <3, cui etsi latitudo Martis multumdetrahit, crebritas tamen aspectuum vicissim vires addit. Tepor itaquepraeternaturalis hactenus, a 13. Martii auguror commutationem in frigushyemale: exin continuos ventos frigidos, nivesque pluviis intermixtas.

Thesis LV.

Aprilem spero naturalem initio calido, ob biquintilem Martis et Solis,pluvium admodum biduo ante et post plenilunium, configurantur enim omnesplanetae. Nec deerunt a 13. in 16. pluviae. Inde calor et circa 24. ex-cessus, qui in tonitrua erumpet, ob trigonum Solis et Martis. Fine iterumimbres.

Maii principia reddit horrida et tonitruosa cf 9 2 > nisi diversa latitudovim illius enervet, quae admodum certa non est, ut nec dies propter vi-tiosum etiamnum calculum. Die 10. 11. 12. frigidae pluviae, et vel nix inmontanis, insalubris aer. At sereno coelo etiamnum pruina metui potest.