Band 
Volumen primum.
Seite
433
JPEG-Download
 

Astrologiae certioribus.

433

Nam praeter antiquos aspectus ex novis accedit quintilis Saturni et Martis.Sequitur amoenitas pulcherrima cum humectatione. Fine tonitrua et imbres.

Thesis LYI.

Cum causa universalis annorum dispositionis ignoretur, ita de aestatemihi scribendum est, ac si annus ipse seu Terra hoc anno sit futura suostatu. Itaque si conjecturae astrologicae circa individuum in tanta cau-sarum ignoratione fallantur, venia dignas puto. Non enim supervacuaedici possunt, quae in materia maximae citra controversiam utilitatis ver-santur ; si quando, quae adhuc latent, in lucem penitus producerentur.Itaque Junii principium fervidum et serenum judico; post plenilunium peri-culosas commotiones, inundationes, et fulmina crebra. Si generalis dispo-sitio Terrae ad siccitatem inclinaret, nihil esset periculi. Contra si adhumiditatem: non erunt fulmina, sed continuae et frigidae pluviae. Ultimamedietas continuis quasi stationibus in suos aspectus est distributa. Com-motiones erunt. Verisimile putarem ob multas humiditates frigidiusculumfuturum mensem, nisi hic jam totus annus 1601. talis fuisset. Sin annusuniversaliter ad siccitatem inclinetur, ea hoc mense tanto major erit.

Thesis LVII.

Julius eodem in censu est, eadem ambiguitate. Nam 18 aspectus habet.Cum enim quotannis 150 circiter sint aspectus, ii hoc anno potiori partein semestre aestivum accumulantur. Dies 1. 2. 5. 6 mediocres, ventosicum imbribus. Dies 8. pluvius et frigidus: flatuosi 9. 11. At 12. 13. 14.infestantur (/$$> quae hoc anno quartum iteratur. Tempestates magnae.Dies 18. 19. 21. mixti, futura tonitrua et imbres. Ex eo serenitas et calormagnus, congrediuntur enim Augusti principio Jupiter et Mars.

Thesis LVIII.

Tandem aliqua Augusto quies, et calor. Die 5. pluviae et die 9.Circa 15. frigidae pluviae cum tonitribus. Post hos aestus, et 19. validacommotio.

Thesis LIX.

September initio suo statu est: d. 11. pluviae, nebulae: dies 15. et17. humecti. At die 20. c/tjd infesta est admodum. Tepor si praecessit,jam horridae tempestates erunt. At si humidus generaliter annus esset,pluviae hos dies confertae obtenturae essent cum frigore. In genere nebulaeplurimae. Dies etiam 27. nebulas ciet. Caeteri manent suo statu.

Thesis LX.

Quintus Octobris frigidas pluvias habet. De cetero mensis hic eostatu erit, quem admittit September antecedens. Nam ut saepe dictum,multum interest, qualem Terrae constitutionem mensis quilibet inveniat.Dies 3. 9. 27. habent nimbos. Dies 28. 29. ventis perstrepunt et pluvia,sed calorem puto superaturum; etsi quidem ventorum quorundam naturaex regionibus suis frigidissima.

Thesis LXI.

Etiam November est in sua mediocritate, grandinosus, et acribus ventisinfestis quintus. Quindecimus inconstans et tepidus ob sextilem Jovis etVeneris hoc anni tempore. Dies 18. pluvias habet: sin serenum fuerit,primum gelu. At mihi nondum credibilis hyems. Nam fine mensis JupiterMarti et Veneri configuratus dies etiamnum tepidos exhibet, et nimboscum ventis; qui per accidens frigus alicubi facient.

Kepleri Opera I.

28