Astrologiae certioribus.
435
frumenti, vini, olei, tritici etc. item Jovis in ligura cardinali dispositionesvanissima somnia sunt. Quaeris cur vinum hoc anno non provenerit? Quiafrigidus et humidus annus fuit. Qui hoc praevidit, ex hoc solo et illudhabuit. Cur annona reliqua dives alibi fuit, alibi tenuis? Quia ex internaaliqua, uti supra disputavi, et adhuc occulta Terrae dispositione partes ali-quae Terrarum humidae fuere, et aestas quantum satis fuit serena; alibivero siccitas fuit, inimica frugibus; quam et terrae motus secutus est. Inter-dum bene quidem habet annus, sed subito et una die pruina vel grandomontosis, aut inundatio partibus nocet humilibus; eaque unum aliquemtractum, quo ventus fertur, occupat. Quemadmodum et in ventorum naturamagna momenta sunt, quorum plagae his nostris regionibus inconstantis-simae sunt ut plurimum. Stultissimum igitur, horum eventuum causasalias quaerere in figuris cardinalibus, cum manifestas causas cernamus oboculos. Ac ne novus homo artem convellere videar, ad Cardam et Tycho-nis auctoritatem provoco.
Thesis LXYI.
Causam unam ego considerabo, tempestates; cum de ceteris nondumconstet. Ver maturum in meridionalibus locis gemmas arborum protrudetante tempus, quibus adhuc teneris superveniens intemperatus Martius dam-num inferet. In nostro climate eo tempore ob frigus solitum et boreamnondum quicquam extare solet. Yer commodum frugibus, sed 10. 11.12. Maji in periculo est, ut supra dictum. Junius florenti viti minatur,nam et hic et qui sequitur Julius aut nimio humore aut grandine passimdamna dabunt. Augustus, September, October vino videntur favere, quan-tum restat in palmite, etiamque frumento. Sed tamen et 20. Septembrisin vicinia sua periculum habet.
Thesis LXVII.
Quod morbos attinet, illud universaliter verum sciunt medici, turbatoaere corpora etiam nostra turbari. Itaque cum hyems inaequalis significe-tur, multi etiam morbi erunt, praecipue in principio Martii et Maji. Cumautem et aestas appareat turbida, autumnus sequens ob congressum Saturniet Martis admodum erit putridus, multi morbi autumnales, alicubi pestis,quo ventus noxius feret; praesertim si quis eclipses eo quo diximus modoconsideret. In genere, quoscunque dies notavi aspectibus crebris infestos,ii et morbos cient in subjectis idoneis, et jam aegrotantibus difficiliores sunt.Cum autem homo aliquis jam decumbit, aut cum humores vitiosi jam fluc-tuant in corpore: tunc sane non amplius, ut hactenus ego feci, negligi de-bent configurationes Lunae cum planetis, praecipue cum Sole. Nam par-ticularius disponunt, et movent humores (quod testatur magnum illud hu-morum chaos oceanus) nec negarim, in medicina facienda utiliter considerari.Parcat aegro medicus vehementer debilitato, si potest, Luna in aspectuforti versante. Nam quilibet aspectus per se naturae purgatio est. At sivalidis purgationibus opus est, eligat vicissim fortes configurationes. Etsane totum crisium negotium a Lunae reditu et configuratione cum planetisdependet, frustraque alibi quaeritur.
Thesis LXVIIL
In rebus politicis et bellicis astrologus sane votum aliquod habet, po-sitis iis, quae supra fundamenti loco dixi de animorum consensu cum con-figurationibus coelestibus. Vigentibus enim validis aspectibus, omne animorumgenus, quodlibet in suo opere naturaliter vegetum est et alacre, maxime
28 *