436
De Fundamentis
si aspectus ratione geneseos familiaris sit individuo illi, quod consideratur.Non est ista sympathia propter temperamentum corporis, ut coelum in aeremagat, hic in temperamentum corporis, et hoc in animum; sed contra com-patitur animus coelo per se, quia cognationem habet cum luce et harmonia,post etiam corpus suum transformat. Ac cum homo sit animal sociabile,maxime igitur sociantur animi ad publicum opus, sociatis in coelo geome-trice planetarum radiis. Hoc autem negotium tanto rectius tractari potest,si eorum geneses in promtu sint, qui (ut Tychonico verbo utar) fata pu-blica gubernant.
Thesis LXIX.
At profecto stultissimum est, hinc specialia petere, et talia, qualiacuriosi in calendariis quaerunt. Quod enim in meteorologia dixi, hic quoquetenendum; nihil ab astrologia peti posse, quam excessum aliquem impetusanimorum: qui qua in re futurus sit, penes liberrimum in politicis hominisarbitrium, Dei imaginem, non naturae sobolem, penesque causas alias est.Pax igitur an bellum in qualibet regione futurum sit, judicent rerum poli-ticarum periti, quibus non minus aliqua praedicendi facultas est, quamastrologo. Nam et politia suum habet morem, ut ita dicam, non minusquam coeli influxus. At si qua in regione bellum erit, sequentibus potis-simum diebus animi militum ducumque ad strategemata, pugnas, rixas aliosquemotus promti erunt 12. Jan. 5. 14. 24. Febr. 5. 14. Mart. 5. 25. April.4. 12. 31. Maji, 9. 21. Junii, 8. 13. 19. Julii, 1. 9. 15. 25. 30. Aug.20. 27. Sept. 3. Octob. 5. 18. 30. Novem. 25. Decerob. Nam id experentiaconfirmat.
Thesis LXX.
Motus autem universales seu admodum notabiles, aut plane novi, excoelo quidem non videntur significari; cum Saturnus et Jupiter hoc annonon configurentur, quamvis coelum una tantum et generalissima causa sig-numque sit magnorum motuum.
Nam in rebus sublunaribus accedunt alia magis particularia et genuina,quae praevidere non est astrologi. Consideretur igitur ille Terrae motus,qui superiori Septembri anni 1601. totum Rheni tractum et vicinas regionesinsolite quassavit. Nam et Insubriam eum aiunt sensisse. Haec moneonon ex astrologia, cum Terrae motus astrum non sit, sed ex contemplationemundi, et omnium temporum, ex qua videre est, motus armorum animo-rumque solere sequi.
Thesis LXXI.
Adjungi ex astrologia quatuor potissimum possunt, quae praecipuamhabent emphasin, eclipsis Solis in 3° , sextilis Saturni et Martis statio-
narii, qui per totum fere Januarium et Februarium durat, et Junio menserevertitur: conjunctio Jovis et Martis fine Julii, conjunctio Saturni et Martismense Septembri. Primum, experientia testatur in genere solere esse atto-nitos , pavidos aut erectos in expectationem rerum novarum animos subhas binas conjunctiones. Quae res in hominum magna multitudine uno lococongregata, vel ad patrandum aliquid, vel ad clades, ut experientia bellicatestatur, magnum habet momentum. Incidit clades Agriensis anno 96. inoppositum Jovis et Martis: nuptiae Lutetianae in conjunctionem Saturni etMartis itidem in Scorpione anno 1572 . ,s ) Qua in consideratione populimagistros et rectores exerceri equidem non inutile existimem. Nam ad re-