Band 
Volumen primum.
Seite
437
JPEG-Download
 

Astrologiae certioribus.

437

gendam multitudinem omnino arte opus est, et cognitione eorum quae com-muniter animos percellunt. Itaque sicubi pacem et quietem esse praestatet seditio metui potest, conventus Augusto et Septembri ne fiant, aut dis-sipentur, imo causae animos exasperantes mature tollantur; aut objecta renova cogitationes hominum alterentur. Sin audax aliquod facinus susci-piendum, quod illato terrore conficiendum sit, Augustus occupetur; sin ani-mus etiam ad laborem durandus, September esto. At si hostis his mensi-bus aliquid audeat, animorum consternationi convenientibus remediis obviameatur. Esse enim haec etiam in potestate nostra, quomodo cadant, necabsolute necessaria, luculentissimo exemplo vel praeteritus annus est te-status.

Thesis LXXII.

Deinde magnum exercitui praesidium est in fiducia et existimationeimperatoris; omnis enim victoria in animi impetu consistit. At si ob gene-seos afflictationem dux in contemtu versatur: periculum per imaginationemin exercitum et fortunam belli redundat. Cum itaque illa c/ 9 d Polonoin ortum incidat, et Solis eclipsis in Moscovia et Polonia maxima fuerit,et bellum jam sit ibi, puto cladem illi significari: qui si hanc geneseosstimulationem in fortitudinem vertat, cladem ipse inferet: sin pax intereafirma coalescat, plane nullum est periculum ex solo coelo.

Thesis LXXIII.

Tertio et nostram patriam signat illa jam dicta conjunctio, quaecum sit spaciosissima, jam non coelum, sed causae sublunares certas ejuspartes signant. Nam etsi Sol universa contuetur et calfacit, non ubiquetamen olera producit, nec nisi ubi seminata sunt. Attamen ob Terrae mo-tum, et geneses, et eclipsin Solis, quae Gallo et Hispaniae locum Solisattingit, peculiariter aliquid de Suevia, Helvetia, Insubria et vicina Galliaexpectabimus.

Thesis LXXIV.

Sextilem illum, ut et d ^ d ideo addidi, quia geneses quasdam nofo-tsvaaag attinent. Erunt itaque operosae hoc anno; feliciter an infauste(post Deum) penes ipsarum arbitrium est. Fervidus tamen planeta Marsnaturam, si non admodum fortis est, afflictare possit, cum diu in Yirgineobambulet, et mense Martio Soli objectus natalem infestet.

Thesis LXXV.

Scio solere astrologos ex conjunctione Jovis et Martis, quae in 17° Libraeincidit, mortem egregio alicui belli duci praedicere, praesertim si quis prae-cipuum aliquem locum geneseos ibi habeat. Id ne in calumniam trahatur,quasi coelum conditum dicatur ad interimendos homines, aliter est expli-candum. Sensus enim revera hic est: quod ut aspectus hic per se igneuset clarorum planetarum est, ita experientia testatur, et illustribus familiisesse familiarem. At cum omnis fere corporis vel animi commotio aut adnovum statum traductio tunc fiat, cum genesi coelum respondet (quod inpartubus praecipue apparet), fit ut plerumque aliqui illustres sub hos aspec-tus et similes sese commoveant, cum in tanta multitudine aliqui sub tali-bus et nati sint. Illa vero commotio uti male dispositis subjectis in per-niciem cedit, ita firmiores, vel aetatis vel valetudinis ratione, ad res magnasevehit: quarum utrumque in diversis etiam hoc anno, sed nulla plane ne-cessitate, fieri potest.