Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

PROOEMIUM.

Quae Keplerus in libro de Nova Stella (vide Vol. II.) latino sermoneviris eruditis, qui essent ista lecturi, de astrologia proposuerat, in libroqui sequitur germanico idiomate pluribus explicat cum eruditis, tum homi-nibus literarum studio minus imbutis. Sicut in libro proxime praecedentecontra Röslinum eos, qui nimium tribuerent astrologiae, refutaverat, ita inhoc defendit astrologiam contra eos, qui penitus eam evertere studebant.Causam conscribendi hujus opusculi praebuit Keplero controversia, orta interM. Melch. Schärerum, pastorem Metzingensem, et D. Phil. Feselium,medicum Marchionis Badensis. Feselius anno 1609. publici juris fecitlibellum, inscriptum: „Gründtlicher Diseurs von der Astrologia Judicia-ria,“ in praefatione haec afferens: Metzingae se cum Schärero multa deastrologicis praedictionibus disputasse, quum ille astrologiam defenderet,ipse eam oppugnaret; paulo post prodiisse duo Schäreri prognostica (an.1608. et 1609.), in quibus omnes, qui non penitus addicti sint astrologiae,notentur calumniis. (Haec sunt ejus verba: er nennet sie Verächter, Spöt-ter, lästerer, grobe narren, grobe philosophanten, Widersprecher der war-heit, vnwissende Leut, gute albere tropfen, cyclopes, boum, et asinorumvoces emittentes, ivelche die Oreaturen Gottes mit Kalbsaugen ansehen,unsinnige, grüntzer, hönische cavillantes, die gleichsam Gott in seinenOreaturen verachten vnd seine Ehr verspotten .) Haec opprobria contra seipsum dicta esse putat Feselius; at concitatiore impetu abreptus ad respon-dendum non astrologiam tantum, sed astronomiam etiam ex parte quidemrejicit. Keplerus, vixdum absoluta responsione ad Röslinum, impavidus im-pugnat hunc quoque medicum, concedens ea, quae vere objici possint astro-logiae, firmiter tenens suam de illa sententiam, refutans ea, quae impru-dentius Feselius protulisset contra astronomiam, optica, physica et astro-nomica (v. c. refractionem, motus planetarum causas, Copernici hypothesin,usum instrumentorum astronomicorum) ad sensum popularem vulgaremqueaccommodans. Thesibus 140 argumenta Feselii Keplerus examinat. Hicautem in illis argumentis primum posuerat imperfectionem astronomiae etastrologiae; secundo argumento auctoritatem philosophorum appellaverat;tertio inquisiverat, quo jure astrologi in suas partes vertant verba literarumsacrarum; quarto disputaverat de natura planetarum, ex ipsorum figura etcolore cognoscenda; quinto de experientia egerat, quam suum in usum ver-tant astrologi.

Kepleri Opera I.

35