546
Prooemium.
Keplerus quum in indice summam libelli sui ipse prodiderit, nil am-plius addendum rati sumus de iis, quae insunt huic suavi opusculo, prae-cipue cum eadem, quae in libro de Stella Nova conscripto non omitti possunt,hic iisdem fere verbis praemittenda fuissent. Hoc tantum, quod saepiusdiximus, monemus, ea loca, .in quibus defendendam suscepit astrologiamKeplerus, non in pejus ei vertenda esse, quia et munus habebat a Caesaredemandatum, et ipse ea, • quibus astrologiae „filiae matrem astronomiamalentis“ plus justo tribuere videtur, restringit, semper comparans rationemastrologiae cum illa medicinae, quam Feselius profiteatur, cui quam parumcerta fides constet, per joca et seria probat.
Agit de hoc libello E. Scheibelius in „Oekonomische Nachrichten derSchlesischen Patriotischen Gesellschaft“ (an. 1776), refutans vaticinia Ca-lendarii , quod vocant seculare. Scheibelius laudans quidem Kepleri inge-nium, cum longe alia ipsi sit sententia nimis premit ea, quae de astrologiaKeplerus in hoc libello proponit, minime rationem habens eorum, quaemodo diximus de illa Kepleri conditione.
Schareri responsionem ad Feselii libellum, nimis diffusam (220 pag.in 4.), in qua astrologiam anxie defendit, anno 1611. prodiisse, monuissesufficiat. Hoc tantum addimus, Schärerum in calce libri sui mortuum nun-ciare Feselium mense Septembri 1610.