IN OPERA ASTROLOGICA
NOTAE EDITORIS.
1) p. 310. Haec literarum Kepleri pars prior ab amanuensi imperito descripta adeolacunis et mendis deformata est, ut aegre ex manuscripto haec, quae paginis 306 ss. pro-posuimus, enucleaverimus. Ne ergo aequus lector ea, quae minus sunt perspicua vel planeobscura, nobis imputet petimus.
!!> 2) p. 331. Joannes Fernelius (nat. Arvernae Picardorum a. 1506; professusLutetiis Parisiorum artem medicam, archiatri munere functus Reginae Catharinae Mediceae;mort. 1558) saepius a Keplero memoratur cum in rebus mathematicis, tum opticis. „Incla-ruit opere, quod inscribitur Cosmotheoria (Par. 1528), in qua coelestium corporum mo-tum, situm, magnitudinem et theoricam explicavit. Porro conatus est indagare veram gra-duum meridiani Terrestris quantitatem et ipsius Terrae peripheriam, quo labore defunctus estanno 1550.“ (W.) Haec ipse Fernelius refert de hoc conatu: Latitudine Parisiensi accepta48° 38' profectus sum in locum 1° propius versus boream situm, qui vulgi testimonio distabata Parisiis 25 leucis. . . . Vehiculum, quod Parisios recta via petebat, conscendi in eoque se-dens tota via 17024 rotae circumvolutiones collegi, vallibus et montibus ad aequalitatemquantum facultas nostra ferebat redactis. Erat autem rotae illius diameter 6' sexque paulomagis digitorum geometricorum: ob idque ejus ambitus erat 20' seu passuum 4. His ergorevolutionibus per 4 ductis, reperi passus 68096, quae sunt milliaria Italica 68 cum passibus96. . . . Inde computat Fernelius Terrae ambitum = 24514 milliaria.
Astronomicorum quorundam instrumentorum usum declaravit Fernelius in libro, queminscripsit : Monalosphaerium (Par. 1526) , de arithmeticis agit in libris II de Proportionibus(Par. 1528). Opera Fernelii quae ad medicinam spectant, recenset Joecherus.
3) p. 337. Abraham Scultetus (Buchholzer) theol. Prof. Heidelbergae (nat. Griin-bergii in Silesia anno 1566, mort. 1625. Emdae pastoris munere functus) praeter multoslibros ad tbeologorum praecipue controversias pertinentes conscripsit „Sphaericorum libros tres,Heidelb. 1595“ addita Trigonometria Barthol. Pitisci, e quibus Fabricius ea, quae supraleguntur, desumsit.
Taure Ili (Nicolaus Oechslin, nat. Monte Pelicardi anno 1547, prius Basileae, post-hac Altdorfi medicinam profitebatur; mort. 1606) praeter opera philosophica et medica oc-currunt libri „de mundo“ et „de coelo“ uterque adversus Piccolomineum, in quibus philoso-phum magis quam astronomum agit disserens de planetarum motibus.
4) p. 341. Tycho in „Conclusione“ libri de Stella anni 1572 (Progymn. I) aliamprofert sententiam de ortu novarum stellarum: nuspiam, inquit, copiosius materia pro con-formatione alicujus stellae ascititiae suppetat, quam juxta viam lacteam, quam substantiamquandam coelestem a materia reliquarum stellarum non discrepantem, sed diffusam certisquelocis expansam esse statuo: hincque factum judico, quod Nova haec in ipso galaxiae mar-gine constiterit, idque non obscure insinuabat, eam ex eadem qua galaxia ipsa praedita estsubstantia conformatam fuisse. Quin et adhuc.hiatus quidam in eo ipso galaxiae loco cer-nitur, ubi stella haec suas sedes obtinuit, idque ad quantitatem quasi semiplenae Lunae . . .satis discrete animadvertere cuivis licebit. Quem certe hiatum non recordor me unquamantea, quam extiterat haec stella, ibidem deprehendisse. — Hanc sententiam Keplerus ac-cipit in Cap. 22. libri De Stella Nova Serpentarii. —
5) p. 346. Keplerus opus Gilberti de Magnete (Guilielmi Gilberti Colcestrensis,Medici Londinensis 1 , de Magnete magneticisque corporibus et de magno magnete Tellure,Physiologia nova, plurimis et argumentis et experimentis demonstrata. Londini 1600) quumprimun* inspexit., magnou accepit gaudio omnique studio pervolvit. Quare ad illud opus in