Band 
Volumen primum.
Seite
655
JPEG-Download
 

Notae Editoris.

655

dafür, der Herr werde schwerlich oder gar nit zu gutem und verhoffendem Ausschlag undendlicher Abhelfung und Verrichtung dieser seiner Handlung gelangen, wann er nit Selbstenhinreise, und den Sachen Selbsten nachsetze und beiwohne. Nun hat er sich auch erboten,wenn der Herr ihm eine Supplication um Erlaubung hineinzureisen, an Jre Fürstl. Durchl.verlautend, zuschicken werde, dass er dem Herrn gar gern dazu helfen wolle, dass Er licen-tiam, sich im Land auf ein Zeit lang dieser Ursachen halber aufzuhalteu, bekomme.

Datum München d. 17. Jun. 1603.

, Damit bin Ich des Herrn dienstwilliger Hanns Yürg Herwart v. Hohenburg.

Keplerus respondit:

Magnifice et Nobilissime Vir. Fautor Colende. Binas abs Mag. Tua accepiliteras, ultimas 17. Junii, quae de rebus meis domesticis sonant. Scripsi statimad uxorem meam, ne hanc occasionem in futurum suum negligeret et D. Casaliumalloqueretur. Me quod attinet meumque iter, optarim prius cum Mag. Tua collo-qui. Nam duo negotia sunt uxori meae, alterum in paterna haereditate, quodmediocriter procedit, ut non videatur indigere majori opera; alterum in bonis pri-vignae, de quibus an Magn. Tua cum Casalio sit locuta, non possum ex literis in-telligere. Quod si mea praesentia hic aliquid salutare possim efficere, equidemnon detrectarem iter. Atqui negotium tale est, ut parva mihi in me spes sit,cum sim vitricus nec regionis incola; non est itaque verisimile, mihi collatum iritutelam, nisi forte aliqui magistratus certorum locorum, in quae translaturus essembona, pro hac tutela magistratibus Styriacis spondere juxta me velint. An etiamin hac re Casalium promotorem mihi pollicearis, audiam. Nam hoc iter, satis sum-tuosum, nisi optima spe non libenter capesserem.

Quod attinet veniam ingrediendi, cum vocatio mea aulica ante reformationemillam suscepta et inchoata, consensusque Caesaris impetratus sit, quae denique con-firmata seu ratificata fuit penitus, persuasus fere sum, exspirasse illam ejectionemet provinciarum prohibitionem, nec esse refricandam ejus memoriam petitione veniaeingrediendi. ^

Sed verum est, amantes sui ipsorum ipsi sibi fingunt dulcia. Si periculosaesunt hae meae cogitationes, exspecto admonitionem.

Quae supersunt harum literarum, quas scripsit Keplerus Pragae d. 5. Jul. 1603, le-guntur in Optica et in praef. ad Comment. Martis. Spectat Keplerus verbis suis -„ejectioet provinciarum prohibitio“ tempus, quo cum aliis Graetii civibus Lutheri fidei addictis ejec-tus e Styria in Hungariara excurrit, et brevi post Graetium reversus hinc ad Tychonem Pra-gam se contulit. (Comp. p. 39. 69. ss.)

Ad has literas non respondit Herwartus, die demum 13. Nov. h. a. Keplero nuncians:„dass ich wegen zugestandener Leibsungelegenheit, auch anderer Unfall, praesertim veropropter obitum conjugis meae, seidhero nit Weil gehabt, den studiis nachzukommen.“ Deinpergit, Kepleri spectans querelas: „es hat mir in Augsburg mein Vetter Matheus Welser,angehender Reichspfenningmaister (aerarius imperii) vermeldet, wie es dem Herrn in derEntrichtung der versprochenen Besoldung ergebe. Das hab ich gleich anfangs wohl Sorggehabt. Kann ich in diesem was guetts thun, bin ich ganz willig.“

In literis Keplerus hinc inde usque ad annum 1606. rem haereditariam non ultra tan-git, nec plane constat, quantum profecerit Casalius Graetii vel Keplerus Pragae apud Bar-witium in his turbis domesticis. Brevi autem, quamvis aegre extortum, salarium ipsi solutumest; forte etiam uxor et privigna tum bona in Styria liberata acceperunt, ut Keplerushinc inde meliori usus sit fortuna, turbis quidem politicis saepius in dubium vocata. Anno1606. (13. Jan.) Keplerus paucis his refert Herwarto: „peT 3 menses abfui in Styria,ubi singularem D. Casalii benevolentiam expertus sum, quam tibi adscribo accep-tainque fero.

7) p. 356. Joannes Eriksen (vide supra p. 304) inter studiosos nominatur Tycho-nis, qui eum e Dania in Bohemiam comitati sunt. Observationibus intererat Tychonis,Pragae et Benathicae habitis, ad quas Keplerus anno 1600. a Tychone vocatus accessit.Hinc nata est amicitia inter eum et reliquos Tychonis domesticos amanuensesque Fr. Tengnag-lium, Jo. Longomontanum (Severini), Ambr. Rhodium, Seiffartum et quem diximus Eriksen,quorum duo posteriores Tychone mortuo Pragae aliquantisper remanentes, Keplerum non-nulla ex parte adjuverunt in observationibus astronomicis, dum reliqui, alii ad alia studiaet munera transeuntes alii mathesin ulterius colentes, hinc illinc per patriam dispersi sunt(Longomontanus discessit in Daniam, Rhodius Witebergam). Eriksen posthac comitatus est