656
In Opera Astrologica
Tengnaglium, qui legationem in Belgium, Angliam &c. susceperat, et hac occasione internuncium commodum Keplero se praebuit ad portandas literas et libros Kepleri ad studiorumsuorum socios reportandasque. Ipse Keplerus in libro de Stella Nova paucis innuit, Eriksen,licet alienis ab astronomia functum negotiis, non plane omisisse studium Tychone duce quon-dam susceptum.
8) p. 358. De Hieronymo Cardano haec habeas, quae ipse in „Genitura“ suaprofert: „Natus sum (Mediolani d. 24. Sept. 1501) ex patre sene. Ab anno octavo cumnunquam vel unam diem valetudine firmus et sine dolore duxerim, nihilo minus per 44 annossequentes vix triduo morbo oppressus decubui. Totque labores et difficultates passus, annoexacto jam 52. robustior, quam in juventa unquam fuerim. Multos procreavi filios. Nullimortalium, ut existimo, tot insperato aut bona aut mala advenere, adeo ut nihil optatum,praeter medicinae lauream (1525) et cooptationem in collegium medicorum consecutus sim(1539). Aspernanti vero reliqui honores ultro delati: primus profitendi locus m academia(1543), primus locus apud reges, vocant archiatron, familiaritas et amicitia principum plu-rium (Jo. Morani cardinalis, principis Estensis, Daniae regis), honores a civitatibus publici.“Annis 1559—62. medicinam profitebatur Paviae, 1562—70. Bononiae; mortuus est Romaeanno 1576. Ex medicinae usu aeque ac astrologiae permagnam confecit pecuniam. In„Genitura“ pergens haec addit Cardanus de vitae rationibus ingeniique sui natura: Quotiesab amicis desertus ac proditus, ab incognitis adjutus sum? Quoties magna mala ingens bo-num peperere mihi? Quot nunc me colunt, qui non solum contemnebant, sed egregie oderant.Toties per calumniam accusatus, nunquam tamen exilii aut carceris poena intentata est,cum tamen pene crucifigendum concives mei, quibus nihil veritate ipsa gravius est ac vocelibera, clamitarent (scripsit haec Cardanus Mediolani anno 1553; Bononiae vero adversa-riorum calumnias non effugit, et brevi post adventum suum [6. Oct. 1562] in carceremconjectus die demum 77. abhinc suspicione exsolutus e carcere dimissus est). Simili feli-citate, pergit, usus, cum inter tot inimicos et invidos nemo unquam laedere me potuerit.Divitiarum et gloriae contemtor fui; nunquam me mentitum esse memini. In ecstasim quo-ties volo transeo. Plura scripsi quam legi, docui quam didici, juvatus a numine, cui etiamomnia tribuo. — Ex aspectibus planetarum has animi qualitates sibi viudicat Cardanus:„animus philosophicus et scientiis accommodatus, ingeniosus, elegans, bene moratus, laetus,pius, fidus, promtus ad officia praestanda, veritatis amans, laboriosus, inventor rerum no-varum, moribus moderatis, sobrius;“ contra: „captiosus, dolosus, amarulentus, in diem vi-vens, religionis contemtor, proditor, turpi libidini deditus, obscoenus &c. u Deinde „de vitiiset morbis animi“ dicit: vitia nulla animi fuerunt, nisi immoderata cupiditas sciendi; musicamdilexi nimis, immodicus in omnibus rebus fui, quas dilexi; odi injustitiam super omnia &C.
Genesis haec inserta est appendici ad „Commentaria in Cl. Ptolemaei Qua-dripartitum“ (Bas. 1554) inscripto: Geniturarum Exempla XII, iliaque implenspaginas 45 in folio, sic concludit: vides igitur, quod astrologus bonus oportet ut sit alterArgus. Inter opera Cardani reliqua haec primum obtinent locum: Libelli 5 De Supple-mento Almanach de restitutione temporum &c. Norimb. 1547. Opus novum de Pro-portionibus numerorum, motuum, ponderum, sonorum aliarumque rerum mensurandarum. . . in libros V digestum. Praeterea Artis Magnae sive de regulis algebraicis liber unus.Item de Aliza Regula liber (Bas. 1570. „Ars magna“ prodiit separarim Mediol. 1545).Practica arithmeticae generalis. Mediol. 1539. Lites in quas incidit Cardanus cumNie. Tartaglia (f Ven. 1557) de inventis in mathesi regulis leguntur in libris de historiamatlieseos. —De Rerum Varietate libri XVII. (Bas. 1556. 1560. 1581). — De Sub-tilitate libri XXI (Norimb. 1550. Bas. 1611). Collecta prodierunt Cardani opera anno 1663.Lugduni Segus. —
9) p. 359. Joannes M ii 11 e r u s, ab urbe patria Monte Regio in Franconianomen accepit R e gi o m o n t an i. Natus est anno 1436, Viennae praeceptore usus est inastronomicis celeberrimo tum temporis astronomo Purbachio; anno 1461. CardinalemBessarionem Vienna redeuntem Romam comitatus, studia cum legendis libris astronomicistum observando in coelo urgebat, ita ut 1463. Patavii astronomiam profiteretur, anno se-quente Venetiis libros conficeret mathematicos et Ephemerides. Anno 1471. Norimbergamsecessit ibique per quatuor annos, operam et pecuniam conferente Bernhardo Walther o,conficiendis instrumentis astronomicis, observationibus accuratissimis tabularumque emenda-tionibus totus occupatus fuit; concinnavit insuper Ephemerides (ab a. 1475—1506. Norib.1474) et Calendaria, edidit Theoricas Purbachii, Manilii Astronomica et Cometae anni 1472.descriptionem. Anno 1475. a pontifice maximo Sixto IV. Romam arcessitus, ut operam con-ferret ad Calendarii reformationem, quam ille moliebatur, alacriter rem aggressus non adfinem perducere potuit repentina abreptus morte Julio mense anni 1476. Opera non paucacum perfecta tum inchoata reliquit, quorum catalogum addidit G. Tanstetterus editioni „Ta-