Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
73
JPEG-Download
 

Notae ad Appendicprr. Selenograpbicam.

73

Haec sunt igitur experimenta, haec axiomata, ex quibus jam epistolae partessingulas numeris distinctas demonstrabo.

2. Quod cavitates maculas potissimum occupent, non partes lucidas, id pertinetad XXIV. desumtumque et ipsum est ex visu.

3. Maculosas partes esse humiliores lucidis, sequitur ut XIII.

4. 5. Ex macula saturae nigredinis colligo maria XXI. et dilutiore nigro palu-stria XXII. XXIII.

6. Si metantur spatia, consensum inter eos esse necesse est, quem habes perXXXIII.

7. Rationis est, ad certum finem tendere. Etsi vero etiam ludo indulget, fal-lendi temporis causa, opera tamen ad ludum comparata non sunt magnitudine aequi-paranda iis, quae ad finem tendunt sui conservandi. Haec vero opera sunt maxima 1ut quae a 50 millibus milliarium non effugiunt sensum nostrum.

8. Quia cavitatum aliquae ambiuntur vallo exterius, et quia depressae sunt ca-vitates in maculosas regiones, quas humor obtinens nigro inficit: hinc colligo humoriextraneo objectum esse vallum; qui vero erat intra vallum, eum exhaurire docuisseillos endymionidas, nostros puto Hollandos. In Dissert. f. 17. (Vol II. p. 497.) con-trarium sum hariolatus, fossas deprimi, forte etiam humoris e profundo eliciendi causa.Sed tunc hoc nondum observaveram, cavitates esse in maculosis, non lucidis.

9. Sol hostis illis certissimus et ava/apiXsurni Sic de hac re scripsi Dissertatione :„cum diem habeant 15 nostros dies longam aestusque sentiant intolerabiles et fortecareant lapidibus ad munitiones contra Solem erigendas, at contra glebam fortassishabeant in modum argillae nostrae tenacem: hanc igitur illis aedificandi rationem usi-tatam esse, ut campos ingentes deprimant, terra circulo egesta et circumfusa, ut itain profundo post tumulos egestos in umbra lateant intnsque ad motum Solis et ipsicircumambulent umbram consectantes; atque haec sit illis veluti species urbis sub-terraneae, domus, speluncae creberrimae, in crepidinem illam circularem incisae; ageret pascua in medio, ut Solem fugientes a praediis tamen non longius cogantur rece-dere.“ Ilaec ego jam tum sic censui, nondum hoc detecto, quod colles exsurgant excavitatibus, medio umbilico depresso, quodque vallum circumjectum sit cavitatibusnonnullis exterius. Ratiocinabar enim, facilius illos umbrae prolixae fieri compotes,si non effodiant tantum lacunam, sed egestam etiam contra Solem accumulent forin-secus. Quod illis faciendum rebar ex causa hac nescio quam certa, id ita fieri nuncoculi testantur et dioptra: contra Solemne, quod monet haec num. 9, an contra hu-morem, quod prior 8, anne contra utrumque, in medio ponendum.

10. Dato semel initio comparationis inter gentes, lunarem et terrestrem, jam desimilibus idem est judicium. Cum maculosas Lunae partes videamus cultas, asperiset montosis circumjectis attribuemus feras et barbaras latronum cohortes. Hi suntohostes cultiorum, quos contra illi munitiones suas erigant. Sed refer huc experimen-tum ad XXXIV, quod nulla alia via, nisi ut sit munitio contra irruptionem hostilem,potest explicari.

11. Cavitates habent formam circuli. Circulus ex centro describitur. Oportetigitur esse et conspicuum et aliqua re ad metanda circumferentiae intervalla in-structum.

12. Intervalli tam longi aequalitas nisi funiculo nequit obtineri.

13. Quia cavitatum diametri sunt inaequales.

14. Cum instrumentum meum uno intuitu caperet 12' de 30' Lunae, diametervero ejus 400 milliaria germanica sit longa, instrumentum igitur meum circiter 160 mil-liaria cepit. Est vero diameter hujus maculae circiter lG ,a pars de capacitate instru-menti, patet igitur in 10 milliaria germanica, ergo semidiameter in 5.

15. Circulum semidiametro 5 milliarium continuo tractu unius pedis in circinone dixeris describi posse, nisi descriptor ipse viginti minimum milliaria longus inpromtu sit.

16. At nec unicus funiculus sufficit, ut ejus a palo nexi extremitas exteriorcircumducatur: defluet enim funiculus pondere suo in terram haerebitque in collibus