Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
74
JPEG-Download
 

74

Joannis Kepleri

et saxis aliisqne, quae superficiem terrae asperant. Relinquitur igitur, ut circuli futuripuncta singula intervallo non longiori ab invicem distantia, quam ut alterum ab alteroconspici possit, singulis designentur funiculis, ab eodem palo nexis. Et tamen mensorinde a palo ad circumferentiam carro onusto incedat necesse est, ut sufficiat ipsi longi-tudo funiculi per 5 milliaria.

17. Ex XXIX. habemus, individua gentis lunaris non esse mole corporum aequi-paranda montibus lunaribus, ex XXXIII. vero, esse numerosa multitudine. Cum igiturapparentiae testentur de operibus illorum ingentibus, oportet numero perfici, quodmole corporum nequit. Exempla qualiacunque sunto turris Babylonica, pyramidesAegypti, agger in provincia Peruana longissimus lapide constratus, murus Sinas aTartaris muniens.

18. In illa magna cavea, quae diametrum habet 10 milliarium germanicorum,bona pars diametri occupatur ab hiatu intermedio, labrum inter et collem interiusassurgentem; et qui non minus dicit uno milliari germanico, is non negat majus ali-quid, de quo testatur visus. Hinc vero aestima molem corporum, quamvis non sit com-paranda suis montibus, nostrorum tamen corporum mole multo majorem; quippe exoperibus, quae nostra multitudine longe superant. Atque id plane ifi Opticis f. 250.ex sola comparatione montium lunarium cum nostris asserere sum ausus, verbis hisce:„Recte Lunam a Plutarcho tale corpus dici, qnale Terra est, inaequale montosumqueet majores quidem montes in proportione ad suum globum, quam sunt terreni in suaproportione. Ac ut cum Plutarcho etiam jocemur: qui penes nos usu venit, ut homi-nes et animalia sequantur ingenium terrae seu provinciae suae, erunt igitur in Lunacreaturae viventes, multo majori corporum mole temperamentorumque duritie, quamnostra“ etc.

19. Cum appareant fossae (per XXV) eaeque sint factitium aliquid (per XXVIII),impossibile est, eas alia ratione fieri, quam egestione materiae. Non inveniunt enim,ubi defodiant in ipsis alveis. Ex materia nequit nihil fieri, sicut ex nihilo ars nequitfacere aliquid corporeum.

20. Hoc de iis cavernis sit verum, quae foveam exterius munitam non haherealiquo labro lucido cernuntur, ut ad XXX. dictum, et in observatione anni 1623. postXXXIV. Quod autem introrsum egesta sit materia, sequitur ex apparentia colliumex fundo assurgentium, et ex axiomate metaphysico, quod nihil fiat sine causa. Fitautem hic altitudo in medio caveae, ergo ea suam hahet causam. Non est vero pro-babilior causa, quam egestio materiae, quae prius oppleverat fossam vicinam apparen-tem circumcirca, nec facile alia poterit excogitari.

21. Sequitur ut quas cavernas amicit labrum lucidum, in iis materiae pars ex-trorsum sit egesta. Haec enim illud ipsum labrum efficit. Totam materiam dicerem,si vacua esset fossa, si non ex ejus fundo assurgeret collis. Ubi ergo collis intus,ibi pars etiam introrsum egeri creditur.

22. Duplex vallum in his, quia, quod dixi, labrum exterius est primum vallum,quod vero introrsum egeritur, vallum fit non fossae exteriori (cui ab intra nullumeminet periculum) sed lacunae in medio umbilico collis.

23. Profundam esse fossam admodum, copia testatur materiae egestae, ut exqua cum exterior agger undique ambiens altitudinis insignis, tum interior collis valdeet ipse conspicuus.

24. Ex observatione XXVII. et ex ratione construendi hactenus deducta. Positoenim hoc, quod loca omnia a palo undique aequidistent et quod ab uno loco desig-nato ad alium continuetur fossa, fiet omnino circulus ex fossa, quare etiam ex aggereexteriori exque interiori, ut quidem ad num. 25. moneo. Posita enim creatura rationisparticipe quadamtenus, jam non est ab illa aliena haec funiculorum aequalitas, in om-nes partes extensorum.

26. Mens nihil agit frustra. Excavare vero verticem collis intimi ceu umbili-cum, de superfluo videtur, cum ex ipsa aggestione materiae ex fossa introrsum aggerin altum crescens relinquat ultro lacunam in centro ut ad 27. moneo.

28. Hoc quoque nobis dictat terrestris nostra mechanica et architectonica. Est