Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
85
JPEG-Download
 

in Orbe Lunae.

85

ferantur a regione, in quam pervenerunt, victa? Non enim hoc erit naturaecoeli tribuendum, ut levibus quidem eripiat motum ad superiora, gravibus veroet deorsum tendentibus par esse nequeat; quin potius eadem facultate quailla, etiam ista transfigurans, utrorumque natura usa est ad procurandum id,quod erat melius.

Quin imo si profligata illa servitute animorum (eorumque qui nos aucto-ritate percellunt') placitis dimissis, ingenue proloqui oportet, quod palam ap-paret: nulla quidem totius universi pars ipsa se ipsa proprium locum, sitummotumque illum sibi vindicare videtur, quem quis ei simpliciter naturalemindigetare possit, sed ubi res quaevis illi fini, cujus causa exstitit cuique natafactaque est, utilem sese et convenientem in motu praebuerit, sicque vel passa,vel operata, vel disposita fuerit, uti ei fini suo vel ad conservationem, vel adornatum, vel ad vires augendas commodum fuerit: tunc demum ea res naturaesuae convenientem locum, motum dispositionemve obtinere videtur. Itaquehomo, tanquam qui, si quid aliud eorum quae sunt, maxime secundum natu-ram exstitit, in supera quidem parte corporis habet membra terrea et ponde-rosa, praecipue in capite, in media vero regione fervida et ignea. Et den-tium quidem alii deorsum, alii sursum enascuntur, neutri tamen praeter naturamsuam attinentur; neque ignis, qui quidem superius ex oculis elucet, secundumnaturam, qui vero in visceribus et in corde, contra naturam est situs, sedsingula convenienter et ex utilitate sunt disposita.

Vere equidem testis lapidoso buccina naso,

Testudoque — — et omne concharum genus.

Contemplanti enim (inquit Empedocles) naturam eorum,

Cernere erit suprema prementem tergora Terram,neque tamen oneri est, neque comprimit habitum corporis, incumbens haeclapidosa massa, nec vicissim, quod est in iis naturae calidae, in supera ideospatia ob levitatem evolat, sed commixta quodammodo interque se connexasunt secundum uniuscujusque (compositi) naturam.

Sic igitur etiam cum ipso magno ‘mundo comparatum esse consentaneumest, ut, siquidem ille animal est, multis in locis terram habeat, multis ignemet aquam et spirabilem naturam, non necessitatis aliqua compressione huc illucelisa, sed summa ratione concinnata et exornata undique. Neque enim oculusin hunc locum corporis elisus est a levitate sua, neque cor, pondere suo ces-pitans, in praecordia prolapsum est, sed quia sic melius erat, suo utrumqueloco est collocatum. Ergo igitur neque ex magni mundi membris Terramquidem arbitremur hic esse sitam, confluxu gravium coacervatam ob gravitatem,neque Solem (ut Metrodorus Chius est opinatus) ad exemplum utris inflati insuperam regionem a levitatis momentis elisum, neque astra reliqua tanquamin statera diversis levitatis momentis nitentia in sua illa loca, quae obti-nent, singula devenisse, sed cum vis rationis dominetur, illa quidem tanquamocelli lucentes ad faciem totius universi religata circumcursitant, Sol vero, cordisquandam facultatem obtinens, veluti sanguinem et spiritum vitalem ex se ipsodistribuit et diffundit calorem et lucem, terra vero et aquis marinis ad naturaeopera utitur mundus, ut animal ventre et vesica n ). Luna denique Solem interet Terram inserta, ut epar, vesica aut aliud aliquod molle viscus inter coret imum ventrem, haec inquam e supernis quidem calorem huc ad nos derivat,exhalationes vero, quae hinc a nobis ascendunt, attenuat coctione et purgationealiqua circumque se ipsam foras didit. Num insuper etiam ad aliud aliquidutilis et opportuna sit natura ejus terrea et solida, id vero nos latet.