Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
100
JPEG-Download
 

100

Plutarchus de Facie

pes meus, uti dicebat, et Saturni ministerio vacans, sideralis quidem scientiaeeo usque quorsum is, qui geometriae dedit operam, quam longissime progredipotest, experientiam consecutus est, ex philosophia vero reliqua partem physi-cam usurpans, cupiditate fuit incensus et desiderio perlustrandae magnae in-sulae, sic enim ut videtur continentem illam, in qua nos habitamus, appel-lant. Postquam vero triginta anni morae ejus in Ogygia effluxerunt, cum ap-pulissent successores e patria sua America, vale amicis dicto discessit et ceterainstructus mediocriter et viaticum copiosum in poculis aureis deportans 105 ).Quae igitur et quanta passus sit, quot adierit gentes, quos in libros sacrosinciderit ipse, qui omnibus sacris erat initiatus, non unius diei opus est per-sequi, ut ipse quidem nobis retulit, bene admodum et singulatim omnia com-memorans. Quae vero ad praesentem conversationem pertinent, ea audite.Plurimum enim temporis Carthagine moratus est, ut qui apud nos etiam magnishonoribus cultus fuit, quia sacras paginas tum, quando prior urbs eversa fuit,clam surreptas multoque tempore latitantes subque terram defossas ipse vesti-gando invenit. Visibilium igitur seu conspicuorum deorum dicebat oportere,meque adeo jubebat honoribus praecipuis colere Lunam, ut quae in vita pluri-mum polleret (quippe elementari regioni nostraeque habitationi) contiguam.

Cum ego mirarer ista rogaremque ut magis perspicue ea audire possem,multa, inquit, o Sylla, de diis, at non omnia recte dicuntur a Graecis. Verbicausa, ut in ipso vestigio dicam, recte, cum Cererem et Pupulam celebrant,non vero recte utramque et simul et circa eundem locum esse existimant.Altera enim in Terra est et domina terrestrium, altera in Luna, quae etiamab illis, qui in Luna sunt, Core, id est Pupula nominatur et Proserpina 106 ),hoc quidem, ut quae sit Luciporta, Pupula vero, quia etiam contra oculosfulget, in quibus simulacrum est spectantis, quam pupulam appellamus, sicutjubar Solis in Luna spectatur. Quae vero de erroribus ipsarum deque inqui-sitione narrant Graeci (non omnia fabulosa sunt, sed aliquid etiam iis) inestveri. Desiderio enim tenentur mutuo, cum ab invicem sunt divisae et circaumbram saepe sese mutuo complectuntur. Illud vero, quod nunc quidem incoelo sit et in lumine, nunc in tenebris et nocte, de Pupula falsum quidemnon est, at temporis longinquitate numerus errorem contraxit. Non enim totissex mensibus, sed post sextum mensem illam videmus a Terra, tanquam amatris umbra raptam, raro vero istud post quintum patitur. Utique impos-sibile est illi, tunc infernum declinare, quando ipsum infernum trajicit, quodet Homerus obscure quidem, at non male dixit:

In campos vero Elysios , Telluris ad oras.

Ubi enim umbra super Terram distributa desinit, id ille oram et terminumTelluris esse posuit lu7 ).

In hunc vero campum elysium nemo malus vel inexpiatus ingreditur; bonivero et frugi, post obitum illuc delati, sic quidem vitam agunt facillimam, atnon et beatam neque divinam; hic usque ad secundam mortem permanent.Quae vero sit ista, o Sylla, de his ne quaerito, jamjam enim ipse sum expli-caturus. Hominem recte quidem vulgo compositum quid, ex duabus vero solisrebus compositum non recte existimant, particulam enim aliquam animae faciuntmentem 108 ). Imo vero mens tanto melior et divinior est anima, quanto animacorpore. Efficit vero mentis (pro tpvytie lege «0 conjunctio rationem, ex quibusalterum quidem voluptatis est principium et doloris, alterum virtutis et vitio-rum. Ex tribus vero his inter se compactis corpus quidem Terra, animamLuna, mentem Sol praebuit in nativitatem. Quemadmodum igitur Lunae jubar