Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
101
JPEG-Download
 

in Orbe Lunae.

101

(suum irradiat Sol, sic animae rationem impartitur mens). Quibus vero morti-bus exstinguimur, earum altera quidem ex tribus inter se compactis duo facithominem 109 ), altera ex duobus 110 ) compactis unum, mentem; et altera qui-dem locum habet in Cereris (regione, altera in Lunae. Quod enim in Terracoeptum est, id oportet Lunam) in se ipsa perficere. Mortuos quidem Athe-nienses Cereales nominarunt, ex antiquo vero in Luna Proserpinae et Cereriscontubernalis est Mercurius, alterius quidem terrestris, alterius vero coelestis.Solvit vero altera quidem celeriter et cum violentia animum a corpore, Pro-serpina vero sensim et multo tempore mentem ab anima 111 ). Eoque et uni-genita dicitur, quia fit solitarium id, quod in homine praestantius est, si fueritab ipsa secretum. Sic autem natura contingit utrumque: omnem animam, tamquae amens, quam quae cum mente, fatale est, cum ejecta fuerit, regionemillam, quae inter Lunam et Terratn est, pervagari, tempore tamen non aequaliutramque. Nam impiae quidem et intemperantes poenas peccatorum exsolvunt,justas vero et aequas ad tempus constitutum, quantum opus ad expiationemet expirationem macularum, quae supersunt a corpore, tanquam causa prava,in tranquillissimo aeris, quod valles inferni appellitant, diversari oportet 11 ' 1 );deinde tanquam ex peregrinatione exilii cujusdam reversae in patriam m ) de-gustant gaudium, quale initiati (sacris) praecipue commixta trepidatione etpavore cum spe singulari lu ) experiuntur 115 ). Multas enim extrudit et velutifluctus impetu rejicit jamjam Lunae sedes quasi capturientes, quasdam etiamearum, quae sunt ibi, rebus inferioribus delectatas, aspiciunt rursum veluti inprofundum demergi. Quae vero alte evolaverint, etiam firmiter locatae sunt;primum enim more triumphantium circumstant, redimiti coronis, alarum fulcradictis, quia nimirum brutam animae facultatem et affectuum generatricem ra-tioni aequo animo subditam et ornatam moribus in vita praestiterunt. SecundoSolis radiis assimilari possunt visu, circa animam vero sursum elevatam nonsecus atque hic aetheri, qui circa Lunam (immerguntur) et ab illo intensionemvimque suam non secus ac illa, quae excandefacta chalybe acuuntur intinc-tione in aquam, indurationem acquirunt. Quod enim in illis superest rarum etdiffusum, roboratur fitque stabile et pellucidum, sic ut a qualicunque suffumi-gatione, quam fors tulit, alatur. Etenim scite dixit Heraclitus, animas in in-ferno odorari 116 ).

Intuentur autem primum magnitudinem Lunae pulchritudinemque et na-turam non simplicem neque impermixtam, sed tanquam temperiem ex astro etTerra factam. Nam sicut terra vento et humore macerata mollis redditur, etsicut sanguis interfusus sensum illi conciliat, sic ajunt Lunam aethere tinctamin profundo sui corporis simul animatam esse et foecundam, simul gravitatiset levitatis momenta ad aequilibrium habere commensurata ln ). Nam etiamipsum mundum, natura coaptatum ex partibus quae sursum moventur et quaedeorsum, hac ratione liberatum esse in universum ab omni motu locali. Vi-detur autem hoc et Xenocrates monere voluisse divina quadam ratiocinatione,principiis a Platone transsumtis I18 ). Hic enim Plato est, qui etiam siderumunumquodlibet coaptatum statuit ex terra et igne revinctis, per intermediasnaturas (aeris et aquae) ad proportionem (extremorum 119 ) descriptas. Nihil enimin sensum incurrere, cui non et terrae quippiam, ut tangi possit, et luminis,ut videri, sit inditum. Xenocrates vero sidera quidem et Solem ait ex igneet ex primo denso constare, Lunam vero ex secundo denso et proprio aere,Terram denique ex aqua et igne et ex denso tertii gradus; in universum vero