Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
112
JPEG-Download
 

112

Notae J. Kepleri

ex mutatione assumtorum. Hipparchus enim nimio Lunam removet a Terra, cetericastigato hoc ejus intervallo, nimiam tamen indulgent illi diametrum, ut observationi-bus quotidianis demonstrare obvium est.

40. Hoc non fit simpliciter ob parvitatem, sed oh remotionem tantam et quiatot suis diametris a Terra distat, quot Sol suis.

41. Hic splendor inhaeret in substantia aetheris circa Solem, estque alias in-tensior, alias remissior, interdum nullus. Hic cum adest, etiam lucem crepuscularemadjuvat, diametrum Solis per foramen nimis exile intromissi ampliat, umbram Terraecontrahit, moras Lunae in tenebris vitiat; et cum id facit, cujus hic a Lucio accusa-tur, ludit astronomos etiam circa diametrum Lunae, ut putent, Solem, etiam ubi totustectus est, circulo exteriori exporrigi ultra Lunae oram.

42. Aristoteles libro II. de Coelo cap. 13. retulit hoc ex placitis Pythagorae,minime vero tamquam ex propria sententia.

43. Ergo vult dicere, Luna sidus non est, terrea vero est.

44. Cupit juvari ad reminiscendum, quid inferre volueritis ? Commonefacit igiturTlutarchus illum ejus, quod exciderat.

45. Lucius introducitur moribus professorum artis, valde sollicite inculcantiumdiscipulis principia demonstrationum.

46. Huc usque Lucius. Jam Theon. Ironia est, ac si diceret: quid opus estapparatu demonstrationum in re manifesta?

47. Lucius morose inhaeret proposito demonstrandi rem ex arte.

48. Xylander pro xoivog legit xmvog recte.

49. Promtior ad demonstrandum, quam socii ad audiendum.

50. Cave. Nam re vera contrarium accidit, quamvis hoc sit inopinatum nonexercitatis in arte.

51. Antecessores quidem indulserunt Lunae ascensus et descensus in umbra

Terrae, hoc est diametrum epicycli (ut ego, eccentricitatem) duplo majorem illa, quamego elicio ex causis physicis, ac proinde trajectuum inaequalitas amplius quam duplofuit major veteribus, quam est nobis hodie in computo. Praeterea ignorarunt illi in-citationem Lunae in copulis, quam Tycho Brahe variationem dixit, quae, etsi altaeperinde accidit atque humili, tamen humili admetitur se ipsam ad proportionem motusLunae horarii auctioris. Itaque fit, ut obliteretur illa trajectuum differentia et prae-cellat ista celeritatum fiatque multo celerior, quam trajectus est prolixior. Nec cer-tamus hypothesibus ; experientia ipsa stat a me fertque hic quoque testimonium hypo-thesibus physicis, dum eclipses perigaeas, etiam quae centrales, breviores omnino ex-perimur apogaeis, contra quam hic Lucius inculcat. •

52. Loquitur comparative, ac si ut aquarum altitudo rebus coloratis superfusaconspectum earum obtusum praestat, sic etiam umbrae profunditas nigrorem quasisuum Lunae circumdet, et sicut vicissim ex aqua vadosa fundus facile elucet coloresuo, sic etiam Luna suo colore proprio ex umbrae mucrone attenuato clarius eniteat.Fallit vero se ipsum: testatur enim experientia, Lunam altissimas et brevissimas um-brae partes trajicientem plerunque obscuriorem esse quandoque etiam penitus dispa-rere, nimirum quia ratio non est bona. Non habet enim umbra colorem ut aqua po-sitivum, sed mera est privatio luminis apparens ejus nigror. De colore vero Lunaecinerio disputavi in Opticis, quod is sit ab aetheris substantia circa Solem late fusa,aut a sideribus aliis Soli vicinis.

53. Mihi sufficit posterior ratio, priorem pro nulla habeo: involvit enim contra-dictionem. Nam etsi aer densatur seu contrahitur in se ipsum in tenebris privativosensu, quia scilicet lux abest, ad cujus ille praesentiam naturali motu seu facultatesese dididerat, nunc ea exstincta ad suam solius naturam redit, ut canit Virgilius:— et obtenta densantur nocte tenebrae: at haec densitas nihil nocet ignis effluviis;quod vel inde probatur, quia argumentator fatetur, illum tunc clarius elucere. Quaevero lucent, ab iis lumen effluit, quia visio non fit emissione, sed receptione.

54. Circuitus pleniluniorum 465 sunt quatuor totidem quadrae, hoc est 31' 0°quadrae, quae Tabb. Rud. f. 100