118
Notae J. Kepleri
oblitus est. Prius enim in persona Theonis aestatem lunarem contulerat in pleni-lunium, jam hic eam confert in coitum cum Sole; plenilunium vero opponit aestati,aequiparat igitur hiemi. Utrumque quidem est verum, sed hoc Plutarcho non animad-vertente. Aestatem enim, hoc est diem quindecim nostrates dies noctesque longamet ob id ferventissimam, privolvae quidem habent in conjunctione Lunae cum Sole,ut hic Plutarchus, subvolvani vero in plenilunio, quando ipsi habent novilunium, utprius Theon. Nec est hic cogitanda permutatio respectu eorundem incolarum; aliienim hic sunt habitatores, alii ibi. Constat tamen sibi ipsi haec posterior imaginatioPlutarchi ea in re, quod, qui in conjunctione Lunae cum Sole diem habent ferventis-simam, iidem in plenilunio, quod vident terricolae, noctem habent hiemalem. Nonhabitant enim eam lunaris globi partem, quae nobis terricolis Lunae faciem praebet,sed in opposita. Referunt igitur plenilunia hiemes non subvolvanis (ut qui tunc aestutorrentur), sed privolvis.
86. Video sane refocillationem aliquam suo tempore. Excessus tamen manentoccupantque dies aliquam multos continuos. Oporteret igitur animantes esse naturaeet fortissimae et lentissimae, ut quae refocillationem tam tardam minimeque, ut suntnoctes nostrae, crebram exspectare possunt, tantum interim aestum tolerantes.
87. Active loquitur, at non proprie, nec verbis opticorum, sed negatio merasubintelligenda est actionis aeris in radios, ut quidem et sequitur.
88. Respondet ad f. 95. Argumentum ducit a conversionis impetu, quam ven-tilationem aeris nostri terrestris, matutinam majorem ob motum Terrae, etiam annuum,vespertinam minorem, quippe a solo motu primo, in Epit. Astr. Cop. lib. I. admisiinter causas, cur matutinum tempus sit commodius vespertino, etiam in Terra. Sedargumentum magis idoneum inde est, quod Maestlinus et Galilaeus demonstrant, Lu-nam amiciri suo aere; ventus vero aeris est accidens. Porro hic rorem aurae leniattribuit; ego malim vento nulli, plerumque enim observavi, cum ros cadit, tranquil-lum esse aerem.
89. Etiam Plutarchus hic facit qualitatem humectandi quasi potentiam natura-lem a Luna in Terras descendere, defluxum sc. ejus temperamenti corporei. Verumpleraque ejus documenta admittunt facultatis vegetabilis interventum; in plantis mani-feste, in partu femellarum manifestissime, in carnibus, vinis et lignis obscurius, quianon ita apparet, quomodo peremto individuo (puta animali, vite, arbore), reliquiaehujus facultatis remaneant in carnibus, vinis, lignis. Atqui certum est, reliquias facul-tatis vegetabilis, quae erat in integro, residere in his partibus. Nam a calore in car-nibus generantur certi generis vermes, ut in foliis certarum arborum; retinent et odo-rem, etsi is ex putredine fit abominabilis. Vinum et odorem et saporem retinet eteffervescit etiam sine Luna, cum lymphae insipidae nunquam a Luna turbentur. Quod-que haec effervescentia non fit a singulari aliqua Lunae qualitate molli et aquosa, uthic Plutarchus, patet, quia etiam a tonitru turbantur vina, quod arguit materiae tem-peramentum igneum et squalidum. Ligna vero cum putrescunt, faciunt id vi insita,quae illa quasi exurit, adeo ut in tenebris luceant pene ut carbones. Omnis enimfacultas animalis, cum est in opere, ignis quidam est, et vita, flamma, quod in dispu-tatione de hac materia pluribus demonstro. Vide et Optices cap. I. Adhuc igitursufficere potest, ut lunaris luminis incrementa fiant objectum harum facultatum vege-tabilium, non vero ipsa sint activa.
90. De fluxu et refluxu maris quam certa res est, tam longe abest Lunae hu-mectatio a rei causa. Modum, quomodo Luna causetur fluxum et refluxum miris,primus, quod sciam, detexi in prolegomenis Commentariorum de motibus Martis. Mo-dus talis est, ut Luna, non in quantum humida vel humectans, sed in quantum estmassa, massae Terrae cognata, vi magnetica trahat aquas, non ut humorem, sei utterrea substantia et ipsas praeditas, ob quam et gravitatis momenta sunt sortitae.
91. Etiam aeris ipsius natura vegetabili facultate foecunda esse videtur, quaet lucem percipit, et ad ejus praesentiam vel absentiam se, ut spongiosum et pressilecorpus, vel contrahit vel dilatat. Videas in nebulis, quae cum totis noctibus in-um-berent campis, orta luce subito, nondum orto Sole, nondum ictae qjus radiis, fr:gore