Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
117
JPEG-Download
 

In Librum Plutarchi de Facie in Orbe Lunae.

117

praedas agens et saevum. Sed fabula fabulam parit. Ex eo enim leo iste ferebaturde Lunae circulo descendisse. Sed Plutarchi verba sunt, a motus impetu decidisse.Quaerant ergo alii fabulam apud primos auctores.

78. Plutarchus cum Theone suo totidem in Luna numerat aestates, quot egosomniavi dies (quia unica lunaris dies quindecim nostrates dies totidemque noctes estlonga), totidem hiemes, quot ego noctes. Nam illa differentia, ob quam tres ego diese duodecim feci aestivos, perexigua est et nullius pene momenti. Quod vero ait,singulis mensibus (intellige nostratibus) Solem illis fieri verticalem in plenilunio, idego sic expressi: mediis subvolvanorum Solem consistere in vertice in suo meridie.Quod addit, stationarium, intellige, solstitialis nostri Solis aemulum in urendis terris,in mora scilicet super capitibus per dies aliquot continuos, sicut penes nos in sol-stitio moratur Sol in illa sua magna altitudine, per dies itidem aliquam multos, sedeos noctibus intercisos. Hoc dicit fieri in plenilunio, id est quando nos terricolaeLunam plenam videmus.

79. Tabacumne hodierno usu notissimum? an illam radicem Betele dictam In-diae orientali?

80. Plutarchus de rebus in sublimi sitis et ab experientia humana remotis tantoliberiori ore disserit, quanto liberior est animus a fascinatione in utramvis partem.

81. Plures et potiores et omnino' archetypicas utilitates Lunae detexi in Epit.Astr. Copern. lib. IV. et in narratione teutonica de Tabulis Rudolphi. Luna dimen-sionibus corporis et intervalli sui aditum patefacit homini ad totam planetarum regio-nem dimetiendam, ut in qua ipsa primus scalae gradus est. Hoc ut illa doceat segnegenus hominum, datae sunt illi tenebrae pro atramento, quo doctrinam astronomicampingat nobis ob oculos, data veluti formula, qua inertes discipulos excitet et castiget,dum incrementis decrementisque luminis omnem vitalem naturam humoresque ejusregit, aestus, fluxus et refluxus oceani, menstruos feminarum fluxus, ipsos adeo morbo-rum paroxysmos circumducit; de quibus etiam Plutarchus ipse infra (f. 97).

82. Respondet ad f. 95. Ordinem quidem et ego doceo, ut quamvis Lunavere inaequali motu incedat, ea tamen inaequalitas non sit vaga. Semper enim in-tenditur ejus motus a puncto apogaei usque in perigaeum, incrementis tamen in apo-gaeo paulatim crescere incipientibus, in medio praecipitatis exque eo decrescentibus,in perigaeo crescere desinentibus, vicissimque ab illo perigaei puncto in apogaeummotus iterum languescit, ordine decrementorum simili. En igitur ordinem; succes-sionem vero in eo, quod omnes periodos inaequalitatum inter se penitus aequales etesse et computare doceo, nisi quantulum hic sibi vindicat luminis a me dicta seumenstrua varietas, quae tamen et ipsa similem et ordinem et successiones habet, sedsui privati juris.

83. Haec vox transsumta videtur ex Aristot. Metaph. XII. 8.

84. Antecessores igitur astronomi, ut eundem ordinem et successionem obtineantLunamque ipsam omni inaequalitate liberent, circumferunt illam circulis variis, insertisaliis in alios. Totidem enim pene verba invenis in Ptolemaeo, coaetaneo Plutarchi,Magni Operis libr. XIII. c. 2, quae transscripsi in Epit. Astron. fol. 502 (vol. VI. p. 337),Ptolemaeus igitur initio deferentem nodos facit in 19 annis circumire circa polos eclip-ticae; in eo designat certa puncta polis orbitae, quibus innixus interior deferens ap-sidas restituatur semimenstruo spatio aequabili motu. Rursum in hoc deferente ter-tius eccentricus circa polos eosdem, sed menstruo temporis spatio et motu quidemvere inaequali circumit, bis in mense tardus, bis velox. Quartus est epicyclus, inser-tus in crassitiem eccentrici, ut Terram non ambiat, et hujus restitutio paulo breviorest quam illa eccentrici, motusque et ipsa inaequalis. Ilie demum epicyclus in suacircumferentia affixam habet Lunam penitus in eo immobilem, ut voluit Ptolemaeus, •at corrigendus etiam hic. Nam quia Luna semper eandem faciem nobis ostendit,oportet ut et ipsa in illo suo epicyclo sese convertat circa suum axem. Tanto ac-ceptiores debent esse meae causae physicae, quae hac multiplicatione motuum nonindigent.

85. Legendum duodecim. Ubi tamen Plutarchus se ipsum involvit suique