Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
121
JPEG-Download
 

In Librum Plutarchi de Facie in Orbe Lunae.

121

111. At P. Virgilius Maro haud paulo aliter Proserpinae partes etiam in primailla et violenta morte agnoscit: ut qui fato naturae vel tempestiva morte decederent,iis faciles daret exitus. Itaque cum Dido periret misera ante diem, luctabatur animadifficili obitu, quia

Nondum illi flavum Proserpina vertice crinemAbstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.

112. Plutarchi purgatorium animarum lene in aere, valles inferni dicto:

Me poena levis clementer adurat.

113. Animae ex suo purgatorio revertuntur in patriam, quae Luna est Plutarcho.

114. Xylander pro l&ias legit r}Sea>s.

115. Ecce ut viri ingeniosi, postquam refutatione immortalitatis animarum mag-nos se philosophos monstrarunt, quasi poenitudine ducti et abhorrentes ab exstinc-tione mera animarum, novis molitionibus ad eandem postliminio reducendam nituntur.Septuaginta vel octoginta annis post resurrectionem Domini Jesu a mortuis, cum san-guine Christianorum, spe immortalitatis pro confessione Christi resuscitati morientium,infecta essent omnia flumina orbis romani et barbari: placet tamen Plutarcho vitaanimae post mortem, qualiscunque ea, placent tormenta impiorum, refocillatio piorum,placent coetus triumphantium, redimiti coronis, placent gaudia, etiamque reditus ani-morum in corpora, et vel saltem hujus terrenae vitae reparatio.

116. Eadem Luna huic peregrino Plutarchi et sedes beatorum et infernus est.

117. Peregrini opinio de substantia Lunae.

118. Rursum hic aures Plutarchi prominent ex pelle peregrini.

119. An forte solidam? Id quidem certum, Platonem quaternarium numerumelementorum geometricam ad ideam constituisse, initio facto ab extremis igne et terra;quae cum sint corpora solida, soliditatem ille geometricam accommodans dixit, sicutin geometria propositis duobus cubis inaequalibus, sicut se habet latus minoris adlatus majoris, dupla sit proportio superficiei minoris ad superficiem majoris, triplacorporis minoris ad corpus majoris, eoque, applicatis aliis duabus lineis ad latera duoin continua laterum proportione, duo extrema, minus latus et maxima linearum re-praesentent duo corpora, receptis in sui medio duabus mediis proportionalibus, lateremajoris et reliquorum minore: sic etiam ignem et terram in sui medium recipere duocorpora media proportionalia, ut sit denique ut terra ad aquam, sic aqua ad aerem,aer vero ad ignem.

120. Ridicule hallucinatur Plutarchus. Nam si pluribus dimetiretur, adhuc multominor esse argueretur. Nec enim ei parvitatis speciem induit celeritas motus, sedbene horarum paucitatem haec causatur, quibus in umbra versatur sidus. IIoc putoerat in animo Plutarcho.

121. Neminem hodie superesse puto in orbe Terrarum, qui hac superstitionesit infectus. Ita non semper consensus plurimorum respiciendus in examinandis etrecipiendis opinionibus, quod hic fecit Plutarchus, novam theologiam exstruens.

122. Animas nondum sedibus quietis in Luna potitas, sed adhuc circumvoli-tantes Lunamque quasi litus aut portum capturientes, dum illa interim tenebras subithorrescitque.

123. Caspium Plutarchus habet pro sinu oceani exterioris.

124. Has Plutarchi conjecturas confirmat dioptron belgicum clarissime.

125. Eadem Luna Plutarcho et sedes beatis tribuit et carcerem damnatistorquendis.

126. Pro fuxp« Xylander legit ganga.

127. Hic fallitur Plutarchus. Semper enim eaedem maculae versus Terramspectant. Lege igitur: Nunc versus coelum extimum, nunc versus Solem , et secun-dum hanc correctionem corrige fabulam, si potes.

128. Plutarchi vita beata lunaris pauiatim exolescit per animae mortem secun-dam lenem, qua mens solitaria fit et perficitur.

129. Imaginis Solis: forte quam in Luna ut in speculo intuentur.