122
Notae J. Kepleri
130. Virgilius: Manus effugit imago. Et: par levibus ventis volucrique simil-lima somno.
131. 'Aita&es procul dubio falsum; forte cceeitaSec aut i/txa&eg.
132. Mortuo homine suscipit ipsa in se, corpus scilicet.
133. Corpus ab homine mortuo transsumtum non confert ad generationem homi-nis alterius, sed nascitur corpus ex corpore.
134. Sol nihil de homine, per primam mortem dissoluto, nihil de anima hominisdudum mortui, jam in Luna per secundam mortem et ipsa dissoluta, recipit ad se.
135. Sol mentem, quam confert ad constitutionem hominis (novi, decerpit ahhomine priore mortuo.
136. Luna particulam animae brutam in se convertit in dissolutione per mortemsecundam; et cum alius homo nascitur, dat ex se ipsa particulam unam ad consti-tuendam et componendam novi hominis animam, particula altera mens erat priorishominis, jam transit ad novum, existens eadem numero.
137. Haec verba Plutarchus quidem intelligit de conditionibus essentiae triumcorporum mundanorum, deque muniis singulorum in generatione et dissolutione homi-nis, at quia sunt verha geometrarum, de corporum deque orbium dimensionibus lo-quendum, credideris, Plutarcho suggesta et dictata divinitus, citra ratiocinationem legi-timam, ut oratio ejus alluderet ad proportionem aliquam etiam quantitativam horumtrium corporum, nondum cognitam genti humanae. Sint numeri continue proportio-nales quatuor 1 , 60, 3600, 216000 (utemur iis rotundis loco veriorum, sed scrupulo-sorum 1, 59§, 3469L 2043471;). Hic etsi non sunt ipsa corpora solida Lunae, Terraeet Solis in proportione continua lineari, tribus scilicet terminis 1, 60, 3600 compre-hensa, sed in proportione continua solida, quatuor terminis 1, 60, 3600, 216000 com-prehensa (est enim ut 1 ad 60 sic Luna ad Terram, ut vero 1 ad 216000, sic Lunaad Solem, aut ut 1 ad 3600 vel 60 ad 21600, sic Terra ad Solem: ubi Terra fit unumex duobus mediis proportionalibus inter Lunam et Solem, at non Luna inter Terramet Solem, ut in Plutarchi proportione physica), conficimus tamen ex his praemissisdemonstratione legitima, quod saltem lineae seu intervalla trium horum corporum sintin hac proportione continua lineari, et eodem quidem ordine corporum servato, quiest in proportione Plutarchi. Est enim ut 1 ad 60 et 3600, sic semidiameter Terraead semidiametrum orhis Lunae et ad semidiametrum orbis Solis imaginarii; ut quotiescoelum Lunae continet Terram, toties coelum Solis (imaginarium) contineat coelumLunae, seu ut Plutarchi verbis utar, eandem habet orbis Lunae ad orbem Solis pro-portionem, quam semidiameter Terrae ad semidiametrum orbis Lunae. Vide Epit.Astron. Copem, lib. IV. f. 482. (VI. 327.)
Catalogus plerorumque thematum, juxta ordinem et numerum
foliorum in editione Wecheliana. (Numeri cancellis inclusi significant paginas
hujus editionis).
Maculas non esse affectionem visus, probat Plutarchus argumentis tribus (77) 1697Maculas non esse imagines speculares maris, ut voluit Clearchus, Plutarchus
refutat argumentis o.(78) 1698
Maculas non esse aerem igni mixtum, ut'Pharnaces stoicus voluit, Plutarchus
refutat argumentis 5 .(79) 1699
Lunam esse terream, defendit Lucius, objecta solvens.(80) 1701
Motum gravium ad medium mundi expugnat Plutarchus contra stoicos . (81) 1703Vera ratio motus gravium secundum Plutarchum, argumenta 4 . . . . (81) 1704