Carmina Solemnia.
131
Nam tibi laetitiae subdet fomenta recentis,
Et, quam sis felix, nuncia verba feret.
Ipse ego, dum pro me gratantia carmina scribo,Quam videor, quod non gratulor ore, miser?
Ergo leves elegos spatium breve sume legendiHospitiique illis pande, benigna, fores.
Sic tibi, cum decimum vicinas viderit umbrasLuna, Deus ventris dulce resolvat onus.
Ut te difficilem possim sperare petenti,
Non patitur tali mens adamata viro,
Mens tua quae tali potuit placuisse marito,
Cui morum asperitas nulla placere potest.
Tu modo, cur voces nimium pudibunda moraris?Incipe Maenalios nostra Thalia modos,
Incipe per sponsi meritas decurrere laudes,
Non res est nuptae gratior ulla novae.
Non erit illi eadem repetito scena cothurno,
Multa videt verus, plurima nescit amor.
Si quid habet corpus, si quid fortuna gubernat,Quod decori est: sponsam non latuisse reor.
Sed quae corde latent, non Argi lumina cernunt,Non ipse impuro prodidit ore bona.
Nam si verborum sublimi attollere moleRes est dedecoris plena, pudore carens,
Ut sit vera, tamen semper laus propria putet;
Saepe verecundus vera tacere solet.
Adde quod haud famae tutum est sua credere, fecitFallendo et verum fraudis habere notam.
Sed tu, quas vultu voluit celare modestoVirtutes, pleno gutture Musa cane.
Vera refer, nec dextra nimis, nec perge sinistra,
Sed medio rectae tramite curre viae.
Laus nimia est hodie tam crebro dedecus usu,Fucatus multus dicitur esse color.
Quam vereor, justa si libres omnia lance,
Ne te vulgati criminis insimulent.
Unde sed incepti surget mihi carminis ordo ?
Quid tanto in cumulo parte priore loquar?
Incertus feror. Hinc etenim sublimia stirpis,Huldenrice, trahunt nomina sponse tuae.
Hinc tua me virtus, artes, morumque venustas,Nobilior cuncta nobilitate rapit.
Nam quid profuerit coelis aequata parentumGloria, si foedo crimine vita labat?
Gentis imaginibus solis cui laus sua constat,
Gentis in hoc magnae deperit omnis honos,
At tu, qui tantis animum natalibus aequas,
Nec tamen illorum nobilitate tumes:
Ipse tuis luces virtutibus, ipse canentemDirigis in celsae nobile laudis opus.
9 *