Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
224
JPEG-Download
 

224

Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.

scriptum, siquidem tenenda est lectio de annis 33 a victis Rhaetis a Tiberioet Druso: victi namque sunt anno 31. Juliano. Etsi considerandum do, minialia hallucinatio Strabonis fuerit, quae apparere videtur ex nominum locorum-que diversitate. Nam Norici et Pannonii Istriani vastantes jam ante cipedi-tionem Tiberii et Drusi victi captique et sub jugum servitutis missi sunt aPublio Silio inter annos 24. et 30, ncc minus Communii et Venii, gentesAlpinae. At Tiberius Drususque non hos, sed Rhaetos domuerunt, qui aNoricis usque ad Helvetias siti sunt. Itaque si nihil impedit, antea quasdamgentes Alpinas victas esse a Silio, quominus postea vincerentur universae aTiberio, nihil etiam impedit, victas esse a Tiberio, quo minus 12 vel 13 annisantea pars earum tributum penderet subacta. Nam etiam anno 21. Salassidomiti sunt capta Augusta Praetorianorum, cum rebcllassent, antea igitur ser-viverant. Nihil igitur impedit, etiam quartum librum a Strabone scriptum esseante annum 49. Julianum; nihil etiam nocet nostrae causae ipso Lydiatoteste, si postremus omnium sit scriptus.

Fol. 2S. Itaque turbae illae sub Ptolemaeo, Mauritaniae rege, multoposterius acciderunt, nec quicquam faciunt ad annum mortis Jubae. Contravero testimonium Dionis, quod Herodes (Archelaus) anno 51. relegatus sittrans Alpes, non ita facile ruit, ut imaginatur sibi Lydiatus, qui sufficere putatut dicat, Dionem hoc ex Josephi lacunis hausisse; imo ex diurnis Romano-rum hausit, nam in Josepho non ita manifeste expressa est temporis circum-stantia, ut certi consules ex ea possint elici. Et quod monstrum erroris sineexemplo, si Dion contentionem fratrum de haereditate patris cum actione sub-ditorum super male administrata provincia confudit, quae 9, quae etiam 30annis inter se distant, in unum tempus conjecit. Quanta audacia, profiteridistinctionem harum rerum, si etiam confusae sic essent. Apage perversissi-mum scriptionis genus!

Quae Dio de Cornelii Cossi expeditione in Gaetuliam hoc eodem anno51. commemorat, ea non testantur de Juba superstite. Nam circa illa tem-pora (Dion ait) ea facta. Quodsi Cossus illo anno 51. triumphum meruit,Gaetuli anno 50. rebellarunt Jubae; itaque apparet, finem Jubae coincidisse etArchelaum in ipso principio matrimonii cum ejus vidua oppressum inque exi-lium actum esse, quod etiam somnii circumstantia arguit; non enim locumhabet tale somnium nisi in principio rei, de qua est somnium.

Caput IV. Lydiatus annos Herodis 37 contendit inchoandos ab annoJuliano 15. duobus argumentis: primo, quia tunc illi confirmatum ab Augustoregnum, quod penitus amissum erat victo Antonio, deinde, quia superstes eous-que fuerit Hyrcanus quondam rex. Speciem haberent ista, si non constaretaliunde, seriem annorum Herodis etiam antea numeratam, adeo ut casus isteamissi et recuperati regni conjectus sit verbis disertis in annum regni Herodisseptimum. Quamquam quis adeo stupidus est, qui Hyrcanum primo exulemet multatum corpore, postea reversum quidem, sed auspiciis regis Herodis, etprivatam vitam sub alio rege habentem, pro rege habeat, cujus annos regninumeret, eum contra, qui re ipsa rex fuit Romanorum et Judaeorum confes-sione, pro somnio habeat nec ejus regni annos numeret, qui regni negotiasolus sine adversario tractabat? Distinctas opinor quaestiones esse: quis regnetet quo quisque jure regnet; distinctas etiam res: acta in regno rescindere,irrita pronunciare, regni anteacti memoriam abolere regnumque quasi nuncdemum verum tribuere, et, regnum, in quod olira ipse etiam consenseris ad-