II. Historica et Philologica.
225
Juverisque, jam victor et omnium dominus confirmare. Nulla igitur dictacausa est, cur Joseplius annos 37 regni Herodis a 15. Juliauo potius inci-jpere debuerit, quam a 9. vel 6.
Caput V. Transponendum esse regnum Herodis, vult probare Lydiatus■ ab eclipsi, quae in Herodis mortem incidit. Nam anno Juliano 52. invenit«eclipsin Lunae plenilunio proximo ante pasclia, repudiat igitur illam, quam«ego ex anno 42. protuli, in qua dimidium saltem defecit. Atqui vera veris«consentiunt: supra concesserat, anno 51. accusatum esse Herodis filium Hero-«dem impeditumque ne succederet, hic jam anno sequenti demum, sc. 52. mori'jubet Herodem ex praescripto eclipsis. 0 insignem oscitantiam I (Nil seq.)
Repleri Opera VIII.
15