De nova ratione condendi prostlinpliacrcses / -
tarum, ut jaiu Solis.
(Praeparatio ad partem III. et IV. libri de motu Martis.J
Experimento uno probatum habeo, quando sic constituimus, esse moramplanetae in quolibet gradu eccentrici ad moram in alio gradu, ut est distantiaillius gradus a Sole ad distantiam alterius, aequationem maximam praecisebisecari ab utraque causa: ut si aequatio sit ut in Sole 2° 3' 18", dimidium1° 1' 39" erit propter eccentricitatem, residuum propter longiorem moram insemicirculo altiori. Assumsi enim eccentricitatem 2041, quod subtendit 1°10' 10". Postea constitui distantias planetae ad omnes gradus eccentrici seuanomaliae eccentri integros et posui, motum per integrum gradum sibi ipsimanere similem, quod a vero quam minimum differt, ei vero tempori, quodplaneta conficit in uno gradu eccentrici, quando est in mediocri a Sole di-stantia, nomen dedi unius gradus. Postea omnibus gradibus sua tempora adhoc jam constitutum suam proportionem justam habentia per regulam de Triassignavi.
Tempora omnia acervavi, summa major fuit quam 360, quod facile de-monstrari potest. Quia enim ut mediocris distantia 100000 ad tempus 1°,ita summa omnium distantiarum ad summam omnium temporum, summa veroomnium distantiarum superat summam 360 distantiarum mediocrium: ergoet summa temporum superabit summam 360 temporum mediocrium. Superarevero summam verarum distantiarum 360 totidem mediocrium, sic probo.
Cum enim fingantur ejectae 360 ex centro eccentrici ad fines integro-rum graduum eccentri, duo quilibet erunt invicem oppositi constituentque unaunam lineam rectam. Iterum cum fingantur aliae 360 ejectae ex centro Solisad eosdem circumferentiae terminos, centrum vero Solis sit tantummodo inunica diametro de supra delineatis 180, extra vero ceteras omnes, fiet hocpacto, ut bini ex centro eccentrici oppositi gradus cum Sole connexi triangu-lum forment, cujus duo latera ex Sole egredientia basi per centrum eccen-trici eunti, h. e. binae distantiae verae binis mediocribus sunt longiores. Quareet omnes omnibus erunt longiores.
Kepleri Opera VIII,
16