III. Astronomica.
287
noctiimi facere deprehenditur, et sic sciretur remotio fixae ab aequinoctio, etsifixa secundum aequatorem incederet. At artifices a variata distantia stellaea polo deducunt fixarum elongationem ab aequinoctio, veluti si fixae secun-dum zodiacum irent. Et priusquam hoc, nos certi esse debemus de diurnoSolis, quod non possumus sine cognitione theoriae Solis. Ergo methodus ista:l) solstitiorum altitudines, 2) aequatoris altitudo, 3) Sol in aequatore per al-titudinem ejus meridianam, 4) Sol in ceteris locis per declinationem, 5) theo-ria Solis moti velut ab aequinoctiis, G) locus Lunae ab aequinoctio per eclip-sin et locum Solis oppositum, vel per observationem distantiae Lunae a Sole,
7) locus fixae, quae est Lunae propinqua, ab aequinoctio per locum Lunae,
8) ejus fixae declinatio et per locum etiam longitudo, 9) per mutationem de-clinationis mutatio loci longitudinis, veluti qui sub zodiaco eat, 10) eadem lociLunae mutatio, per sequentium seculorum eclipses aut distantiam Lunae a Sole.
Sed notetur scopus Scaligeri: 1) vult amplius probare, non progredistellas, sed retrocedere tropica, 2) vult „causas aperire, quae Hipparchum inhos errorum casses induerunt“. 0 miserum Hipparchum, et quod erravit, etquod post duo millia annorum demum ad incita vocatur a Scaligero. Discatab illo Scaliger patientiam silentii, neque detrectet vel mortuus a me doceri,cum et ipse doceat Hipparchum, ante tot secula mortuum.
Primus Scaligeri conatus impingit, dum distinguit inter puncta tropicaet puncta eclipticae, tanto majori opprobrio, quod allegat Hipparchum hujusaffirmati auctorem. Ohe Scaliger, semper nos eclipticae puncta denominamuset numeramus a punctis tropicis. Nimirum hoc confudit Scaligerum, quodperpendit, eclipticam seu iter Solis semper idem esse, sed apponi ei aliquidsemper ad principium retrocessu puncti aequinoctialis. At, o Scaliger, indeest, quod punctum eclipticae 0° Q olim dictum dicatur hodie 28° Cancri. At-qui in schola astronomica nequaquam idem est punctum 0°Q olim et 28° Qhodie, sed utrinque idem numerus 0° Q censetur signare idem punctum eclip-ticae ; alios loquendi modos adhibent ad exprimendum hoc, quod vult Scaliger.Dicunt enim „ab eodem puncto (non eclipticae, sed) fixarum ad idem punc-tum“. Sic loquitur Hipparchus; age, perge, aequo animo te audiam, eclip-ticae puncta dicentem pro fixarum punctis, quoad non per hanc ihvgoXoyica’in errorem inducaris. Et quidem fol. 41. bene te explicas, sed fol. 42. Hip-parcho non merito imprudentiam objicis, quasi sibi contrarius sit, /.u.Ta7itcoaHgdictitans stellarum, quae eant in consequentia. Nam recte haec inter se con-veniunt: si enim censuisset, moveri puncta tropica, ngorjytjasig illorum dixisset,sed quia illa fixa, stellas mobiles facit, jure stellarum nominat furanTcoattg.
Bona de solstitio admonitio*). Est enim observationi aptius quam aequi-noctium, quia hoc ex illis, hoc non se ipso notabile in aestus intensione,diei longitudine umbraeque evidenti discrimine, ut hoc. Dies n. horarum 12velut in turba latet majorum et minorum, at dies longissima stat in limite.Sed illud tamen videndum, ne nimis late extendatur (fol. 43), dum ait: „Maximapars nationum Graecarum reverentia Olympici ludicri a solstitio annum inibant.“
Hoc folio adeo breviter expedit rem de 8. Julii et 8° 0, ut primocapite silere potuerit. Ego sic conciperem. Anno Juliano retro extenso adannum a. Ch. 776. currentem die 8. Jul. illius anni in nocte sequenti ac-cidit novilunium, a qua die numerata dies 15. h. e. 23. Julii plenilunium
Scaliger: Vetustissimi Graecorum nullam rationem habebant aequinoctiorum, sedsolstitiorum, propter epocham Olympiadum.