288
Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.
fuit. Illo igitur plenilunio celebrata est Olympias prima. Quod plenilunio,testis scholiastes Pindari, quod autem 23. Julii, docet astronomia. Ex eotempore Olympiades sunt celebratae, singulae quidem dierum 1461, sed ludi-crum semper plenilunio, quod vel in ipsa 23. die Julii retro extensi vel pro-xime post illam incideret; atque ita 8. Julii fuit prima dies Olympiadis so-laris liabita semper. Testimonium quid? Hoc anni caput fuit habitum prosolstitio, etsi non esset, neque in ortu Olympiadum, et multo minus post.Causa, cur haberent pro solstitio diem illam, vel inde est, quia noviluniumanni 7 76. fortuito accidit proxime diem solstitii, vel inde, quia haec Olym-piadis longitudo dierum 1461, jam inde a Chaldaeis et Aegyptiis longissimisseculis observata, jam olim verum solstitium habuit in sui principio, sc. in8. Jul. retro extensi. Nam etiam ante 400 annos Hercules ludos OlympicosTtTQcan]Qmovs celebraverat, itaque verisimile est, hanc Olympiadis longitudinemortam vel cum regno Sicyoniorum a. Ch. 2063. in Peloponneso, quod caditsub Beli Assyrii imperium, vel cum regno Argivorum in Peloponneso a. Ch.1831, vel cum regno Atheniensium, a. Ch. 1560. Cecrops Aegyptius erat,et anno a. Ch. 1543. notat Eusebius, Chaldaeos contra Phoenices dimicasse,ante exitum ex Aegypto. An igitur Phoenices fugientes navibus in Graeciamappulerunt, afferentes anni scientiam?
Sero autem animadversum fuit, solstitium esse ante 8. Julii, nam Thalesprimus. Sed hic nota Scaligeri assertionem, procul dubio falsam: omnes fereveteres putabant solstitium in 8° 5 fieri, quia to ksvtqcv V-epivnv incidit in 8° Etvetustissimi artificis Anaximandri sphaera mechanica non alium locum designavit sol-stitio, quam 8. partem dodecatemorii Cancri Olympici, neque alium circulum aequinoc-tialem, quam qui per 8. partem Arietis et Librae, circulum tropicum, qui per 8. par-tem Cancri et Capricorni transibat. IIoc ita esse ex descriptione ipsorum circulo-rum, quae hodie exstat in reliquiis Eudoxi et Eratosthenis indubitate colligitur.
Jam profert ille antiqua documenta, ego vero ante omnia revoco lecto-rem ad illa, quae supra protulit Scaliger cx antiquitate, quod primus, quodsciamus, Thales Milesius 01. L. a. Ch. 580 scripserit de anno, cum essetfamilia Thelidarum e Phoenicia oriundus, indeque Miletum profectus. Ei primoadseribitur astrologia nautica et inventio minoris Ursae stellarum, qua Phoeni-ces navigant; puto, quia civis Mileti factus antiquam apud Phoenices disci-plinam primus vulgaverit. Is disciplinam anni, allatam ex Phoenicia, videturcontulisse cum rationibus ludi Olympici in Graecia; nam mortuus est spectansOlympia. Hoc enim ei tribuunt: primum astrologiae secreta rimatum, stellascontemplatum ludibrio fuisse anui, cum in foveam incidisset, Solis defectusconversionesque (rgonvcg) praedixisse, ut Eudemus in historia de Astrologia.Hinc liber ejus celebratur de conversione et aequinoctio (negt rgoncot r.ailar^uuiag). Itaque alius ait: primum reperisse Solis cursum a conversione adconversionem (uno TQonr t s ini TQoni]v), alius: anni tempora iliorumque vicis-situdines primum invenisse eumque in 365 dies divisisse. Ex quo dubites,an in Elide fuerit antiquitus nota anni longitudo. Unde vero Thales istahabuerit, clarum ex alia traditione; cum Aegyptiis enim sacerdotibus conver-satus fertur, qui se inventores etiam astrologiae perhibebant et causas defectusLunae sciebant antiquitus. Natus 01. 35, mort. 58.
Quis dubitat, quin Thales, disciplinae Aegyptiae imbutus, cum in Jo-niam et Graeciam venisset, detexerit Graecis errorem anni sui, ostendens, quodnon 8. Julii retro extensi, sed multis diebus antea contingat anni principiuma solstitio? Verum non ideo sequitur, quod contendit Scaliger, ipsum ad-