Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
289
JPEG-Download
 

III. Astronomica.

289

scripsisse solstitium octavae parti Cancri. Contrarius est sibi ipsi Scaliger,cum affirmaverit in superioribus, serius divisum esse zodiacum in partes 360,etsi quidem Thaleti tribuitur et hoc, Solis magnitudini lunarem orbem com-paratum 720 ms,m ipsius partem esse; ex quo quis colligere possit, jam tritamipsi fuisse divisionem zodiaci in 360, ut non „Solis“, sed „zodiaci“ magni-tudini legendum sit. Verum non est insolens, veteribus adseribere inventarecentiorum; fatetur id Diogenes circa astrologiam nauticam, quod Phoci Samiifuerit. Et si Thaletis est hoc inventum, cur Aristarchus, et ipse sapiens, idpro suo jactat, nec prius quam demonstrasset, ut ex Archimede constat (deArenae numero), cur Timaeus, cur Aratus adhuc in 6 dividunt, Eudoxus in 60?

Anaximander discipulus fuit Thaletis, obiit paulo post illuni septua-genario vicinus. Ejus ista feruntur: primum invenisse gnomonem ipsumquestatuisse Lacedaemone in loco idoneo captandae umbrae {im nur ay.ia&r^mv),quo conversiones et aequinoctia notaret; wonay.omn quoque fabricatus est.Ecce disciplinam Thaletis, nam his ipsis mediis argui poterat initium anni,longe praeveniens civile initium. Additur, quod primus terrae, maris circuitusdescripserit, terram globosam et rotundam esse statuerit et durare in medioloco, centri instar constitutam; itaque sphaeram insuper construxerit. Pliniusaddit obliquitatem signiferi detexisse, h. e. rerum foras aperuisse, sphaeramipsam ante multis Atlantem. Equidem Diogenes sphaeram tribuit Musaei filioEumolpo, qui secundum Eusebium vixit ante Homerum, sicut Dino Solis etLunae cursum, et Aegyptios, ait, statuere mundum ad sphaerae similitudinemrotundum, anteque ipsos fuisse Chaldaeos circa astronomiae rationes praedic-tionesque occupatos: ut ita sphaera inventum sit antiquissimum.

Maneamus tamen penes Anaximandrum; esto, primus sphaeram con-struxerit, obliquitatem zodiaci expresserit: nondum hoc quicquam ad stellasfixas. Nam Plinius pergit: signa deinde in ea Cleostratus (01. LXI.) et primaArietis et Sagittarii. Nondum igitur certum est ac ne quidem verisimile, con-versionem ab Anaximandro tributam octavae parti Cancri. Nam quod ipsamsphaeram attinet, non potuit aliter facere ille, quin O u Q doceret punctumesse tropicum, quod vero fixas et in iis 8° Q, ut ay.vQokoye.i Scaliger, de eonullum plane verbum exstat et possunt separari, ut constat.

At „exstant in reliquiis Endoxi et Eratostbenis testimonia“ quod Anaxi-mander posuerit punctum tropicum in 8° 0. Primum de reliquiis illis fideroet gratiam habeo Scaligero. In illis vero nihil de Anaximandro; proferuntnomen Eudoxi et Eratostbenis. Deinde sunt illae, vel ipso Scaligero teste,dubiae; saepius enim Scaliger illas repudiat, quam recipit. Cur ergo de 8° 0,seu ut jam necessitate adactus correctius loqui incipit, de 20° ante Basilis-cum argutatur? Quin potius, quod primo erat dicendum, traducti sunt illicirculi non praecise per stellas, sed per membra figurarum, in globo pictarum.Examinemus illas equidem ex filo relationis Scaligeri.

Sit primo circulus aequinoctialis Eratosthenis. Incipit eum ab Equicapite et collo ducitque ad Ophiuchi genua. Si stellas respicis ipsas, quaenomina a membris picturae sunt sortitae, nequaquam sunt in eodem circulomagno. At si a gentibus Ophiuchi versus Pegasum ducas, circulus pulchreper caput et collum pictum Pegasi transit. Sequitur Chela borea et Virgini3pes, picta membra, tunc Hydrae cornix et Crater, seu Coronae species, Pro-cyonis imago, humeri Orionis, genua Tauri, Aries medius, intellige imagines,et cauda borei Piscis — omnia ad votum, quod facile cuivis patet, vel solohorizonte globi hodierni sic applicato, ut statuatur sphaera iu ait. poli 7 7° et

Keplcrl Opera VIII. 19