IV. Astrologica.
341
quod non victa succubuit. Anno 1592, 1593 fuit periculosa directio ® ad□ i , sed conveniens significationi imperii. Simul accidit o° magna 1) et TJ.in ortu et occasu. Nam anno 1592 Sept., 1593 Jan. solus fj in occasu fuit.Hoc magnas contentiones et grave bellum atque insidias significavit. Aprilicf accessit, pericula auxit. Majo fj item in occasu, 7J. in ortu fuit. Hicconflictata sunt fortunia cum infortuniis. Septembri fj Solem pressit, DecembriIj. ascendens fortunavit. Anno deinde 1594 Januario tertia ojrpositio in locoSolis fuit, ascendente Sole; non potuit te evidentius notare. Majofj, Julioetiam in Solem insaltarunt. Quod igitur Dei 0. M. auxilio gravissima peri-cula avertisti, demonstrasti tuam cum trigono igneo cognationem. Fuerunttamen una bonae directiones, Q) ad Tf. et sextilis J, M. C. ad o° Q) et sex-tilis fj, et hactenus ascendentis ad trinum Solis, sextilem Martis et aliae.
Anno 1599 d per 0 et ^ tardo motu incedebat, nec ante Junium anni1600 discessit ex <0, quod valetudini nocuit, adjuvante sextili <{ fervido inhoroscopo per directionem. Postea ® affligebatur quadrato |j annis 1600 et1601. Hinc variae difficultates.
Hoc anno 1602 Novembri transiit M, C. damna significans, quae atro-ciora fuissent, nisi hujus geneseos singulare robur esset.
Itaque, ut hunc locum concludam, admodum pulcher hactenus fuit con-sensus hujus geneseos cum eventis, neque dubium, quin tempus cum orientea D. Tychone rite sit constitutum.
De futuro anno.
Praeterierunt pleraeque directiones, tam bonae, quam malae. Quae pro-xime sequitur, intra triennium aderit, directio M. C. ad 9 oppositum: quodad honorem et hilaritatem rerumque pulchrarum oblectationes et emolumentuma feminis pertinet.
In praesens igitur nihil magnum in neutram partem. Pendetque totageneseos gubernatio a revolutionibus et transitibus.
Revolutiones anni praeteriti 1602. 28. Julii et futuri 1603. 28". Julii.Bona est utraque perse et aliquid Caesare dignum significant, quantum re-volutiones id possunt. Nam configurantur in utraque cf et , ut in radice,in utraque Q) est in trino Q, in utraque connexi 9 et $ nt ' n radice. De-trimenta tamen in priore anni parte minatur 1j in M. C., successus melior inparte altera erit, nam in altera revolutione fj et 'If veniunt ad loca quadrataet J stipat Q. Turearum vero regi fj est in □ @. Spero itaque victoriam,pacem despero. Quamquam si turbae in imperio pacis necessitatem imponunt,hae sane metui possunt ob terrae motus, eclipsin et conjunctionem magnam.Quamvis hoc politici disputabunt rectissime, pacenmc foris hujusmodi turbaedomesticae suadeant an sequantur. Turbis enim occasiones jam otium abhoste, jam nimiae et diuturnae exactiones in belli usum, jam alia subministrant,quae in coelo non ita claras habent significationes. Coelum nihil est nisi fomes,terrestres circumstantiae formant casus varios, ut pacis an belli illius regionis.
Magis tamen in annum 1604 vergunt illa domestica pericula, cum fj ineum locum incidet, qui in directione regna significavit, sc. 1 b°/. Quaespecialius dici possunt, sequenti diario per transitus expediuntur.
De Valetudine ad posteriores annos.
Sive te audies, didicisti multis experimentis haec quamvis adversa vati-cinia contemnere, sive me, totis viribus contendo, non esse coelo determinandi